BCCCAP00000000000000000000820
TERTIUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 199 rieti, dum psalleret, inhaerere, sed horas semper erectas et sine ca– putio, non gyrovagis oculis, non cum aliqua syncopa persolvebat >> 1. Sed nec itinera eius crebra et gravia euro a recitatione divini officii retrahere valebant, nam << cum per mundum pedes ibat. semper ad dicendum horas suas gressum figebat ;· cum vero eques, descendebat ad terram. Unde cum quadam die reverteretur ab Urbe et continue plueret, ad dicendum officium de equo descendit, diuque stans, tofus fuit in pluvia balneatus >> 2 • Quietem quoque et tran– quillitatem in divino officio recitando valde commendabat, dicere solitus: << Si quiete comedít corpus cibum suum, futurum cum. ipso vermium esca, cum quanta pace et tranquillitate accipere debet anima cibum vitae >> ª· << Psal mos cum tanta mentís et spiritus attentione dicebat, quasi Deum praesentem haberet; et cum nomen Domini in ipsis occurreret, prae suavitatis dulcedíne labia sua lingere vide– batur >> 4 • Valde notum est facturo de vase illo, quod a sancto Patre tempore sibi libero confectum, ei, dum horam tertiam per– solyebat, causa distractionis fuerat ; quomodo scilicet statim illud in ignem proiecit, dicendo : << Sacrificaba illud Domino, cuius sa– crificium impedivit » 11 • Profundo revera spiritu liturgico seraphicus vir imbutus erat, ut clare perspicitur ex modo, quo sacrificio Missae, licet sine externa pompa et omni cum si;mplicitate celebraretur, interesse solebat. Quem quidem sanctissimum morem hodierno tempore actio liturgica strenuo conatu apud populuín christianum, qui spiritus liturgici pro dolor oblitus est, restituere intendit, ut sci– licet intima unione adstantes fideles se· curo Christo coniungant secundum duplicem eius functionem Sacerdotis nempe et Hostiae, ille seraphico Patri omnino familiaris erat. Perspicaci enim suae mentis intuitu, superis fulgoribus radiatae, sciebat, Christum Ie– sum quidem esse summum et principalem Sacerdotem sui sa– crifici, sacerdotem autem celebrantem ministrum eius in altari, orones vero quoque christifideles, quotquot de fructibus sacrificii participare intendunt, intimo modo cum Christo eiusque ministro coniunctos hoc << sanctum sacrificium >>, hanc << immaculatam h<J- 1 THOMAS DE CELANo, Vita II, n. 96. z lbidem. ª lbidem. ~ S. BoNAVENTURA, Legenda S. Fl'ancisci, cap. X, n. 6, ed. cit., 'p, 534. 1 THOMAS DE CELANO, Vita II, n. 97; s. BoNAVENTURA, loe. cit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz