BCCCAP00000000000000000000820

198 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA nastici proprium suum quique ritum in hac re sequerentur. At propter singularem suum erga sanctam romanam Ecclesiam amo.:. rem et reverentiam S. Franciscus voluit, ut fratres sui officium liturgicum persolverent << secundum ordinem sanctae romanae Ec– clesiae >>. Ob hanc igitur rationem dedit eis facultatem << breviaria » habendi, quia haec ipsa breviaria in usu erant apud romanam Ecclesiam. Utebantur enim .hoc tempore clerici tum saeculares tum regulares, variis libris ad divinum officium recitandum, ut psalterio, lectionario, antiphonario, libro responsoriali et ita porro. Paulatim vero introduci ceperu:p.t pro clericis iter facientibus alii libri, in quibus minuta, contracta et breviata scriptura ea omnia continebantur, quae antea in pluribus illis supra dictis lib:ris inveniebantur, quapropter breviaria vocabantur. Iam ipsa ro– mana Curia, propter frequentes sedis mutationes, usum huius breviarii assumpsit tempore praesertim Innocentii III, quaprop– ter etiam S. Franciscus usum huius breviarii fratribus permisit, non obstante altissima paupertate. Adiunxit autem in Regula : << excepto psalterio >>, quae verba etiam ex historia huius temporis explicanda sunt. Nam duplex exsistebat psalterium, alterum sci– licet romanum, psalmos continens secundum primam S. Hiero– nymi versionem, anno 383 a Papa Damaso in Liturgiam intro– ductum, quod in Ecclesia romana. semper in usu erat ; gallicanum alterum, psalmos referens secundum alteram recognitionem seu emendatiqnem eiusdem S. Hieronymi, quod a Gregorio Turonensi saeculo VI in Galliam invectum fuit et ideo gallicanum vocabatur. Psalterium autem hoc gallicanum paulatim ita divulgatum fuit, ut saeculis XII et XIII etiam in Germania, Anglia et Italia pas– sim primae correctioni psalterii praevaleret. Hinc factum est, quod psalteriurri gallicanum multo facilius haberi poterat quam romanum, quapropter etiam Franciscus fratribus suis illud con– cessit 1 • Iamvero ex primaevis fontibus vitae S. Francisci apertissi– me constat, quod beatus Pater devotione vere admirabili erga liturgicam Ecclesiae orationem, utpote quae vox sponsae (cf. Cant. 2, 14) dicenda est, afficiebatur. << Horas canonicas non mi– nus timoratus quam devotus reddebat. N am licet oculorum, stoma– chi, splcnis et hepatis aegriiudine laboraret, ndlebat muro vel pa- 1 Cf. ALBERTUS A BuLSANo, Exposilio Regulae FF. 1vlinorum, cap. IH, p. 217 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz