BCCCAP00000000000000000000820

SECUNDUM ELEMENTUM VITAE APOSTOLICAE 189 cum ferrent, quod Evangelii praecepto, Francisco summopere caro : << Nihil tulerítis in via >) (Luc. 9, 3), prorsus repugnabat. Imo videtur totam illam acerrimam pugnam circa memor.atum praeceptum, quae cum eius e Regula amandatione finivit 1, prae– sertim ob librorum. quaestionem ortam fuisse. Multoties hoc tem– pore occurrunt interrogationes illae, quas fratres litterati sancto Francisco proponebant, utrum nempe sibi placeret an non ut studiis .vacarent et libros haberent, quibus beatus Pater, licet scientiam ipsam numquam manifeste condemnaverit, cum ma– gna tamen semper anxietate pro sponsa sua paupertate respon– dere solebat : << Dico tibi /rater, quod hace /uit et est prima et ultima mea intentio et voluntas, si fraires mihi credidissent, quod hullus jratrum deberet habere nisi vestimentum, sicut regula nobis concedit cum cíngulo et /emoralibus >) 2 • Scientiam et sapientiam profecto di– ligebat, quippe quae ex ore Altissimi procedunt, sed quod secta– tores summae paupertatis ut magni praelati sederent in cathedra, dicentes fratri suo : << a/fer mihi libros >> •, hoc ut proditionem con– tra sponsam suam et reginam increpabat. Hoc eodem _ tempore occurrit facturo illud famosum, quod beatus Franciscus, anno 1221 ex Oriente reversus, Bononiae inve– nit domum studiorum, a fratre Petro de Staccio aedificatam, qua seraphici viri animus tantopere offensus fuit, ut 9mnes fratres, etiam infirmos, e domo repelleret 4 • Qua occasione exclamasse . fertur : << Tu vis destruere ordinem meum ! Desiderabam et vale-' bam, exemplo Domini mei Jesu Christi, fraires meas magís orare quam legere >> 5 , Licet haec verba condemnationem ipsorum stu– diorum continere videantur, ex claro Celanensis testimonio evi– denter patet, severam beati Patris exprobrationem potius .contra laesionem paupertatis directam fuisse : << qui, eo quod /ratnzm do– mum verbum intonuit >>, gressum vertit et Bononiam non accedens, aliunde pertransiit. · Gravi hoc moerore, qui animam beati Francisci propter abu– sus in exercitio studiormn afficiebat, non obstante, seraphicus Pa– ter magis atque magis necessitatem ipsorum agnovit. Magnus con- 1 HILARIN FELDER, op. cit., p. 82. Circa textum u Nihil tuleritis . .. », cf. Legenda antiqua, ed. cit., n. 69 sq. ; Speculum perfectionis, cap. IV, LXIX, LXXII. • Speculum perfeclionis, cap. II, p. 4. 3 Cf. ibidem. 4 THoMAs DE CELANo, Vita II, n. 58. 6 Actus B. Francisci et sociorum eius, cap. LXI.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz