BCCCAP00000000000000000000820
164- DE SPIRITUALÍTATE FRANCISCANA. - PARS ALTERA responsio mollis, ídem prápositum, promptum obsequüzm et inde– fessa manus >> 1. In omnibus autem illis virtutibus Franciscus filios suos norma et directione sua fortiter et suaviter moderabatur, bonum et af– fabilem, sed insimul gravem et sedulum se ostendens novitiorum magistrum : << Cotidianam quoque inquisitionem fratrum diligentis– sime faciebat, nihil impune relinquens, si quid minus recte depre– henderet perpetratum, omnemque ab eis negligentiam abigebat, Fra– ires autem non solum quae fraterno consilio vel paterno imperio eis dicebat, sed quae ipsum velle aliquo deprehendebant iudicio, etfica– cissime adimplere studebant. Dicebat enim ad perfectionem inducens: Veram obedientiam fore, non solum praelati verbo, sed etiam agni– tae voluntati parere, et subditum /acere, quod praelatus vel signo praeciperet velle >> ª. Concludendo hanc primam partero tractation1s nostrae al– legare iuvat testimonium saepe laudati biographi Celanensis : << Actus eorum omnis disciplinatus, incessus omnis modestus, sen– sus ita mortificati erant in eis, ut vix audire seu videre, nisi quod eorum intentio exposceret, paterentur : defixis in terra oculis, mente caelo haerebant. Nulla invidia, nulla malitia, nullus rancor, nulla oblocutio, nulla suspicio, nulla amaritudo in eis locum habebat, sed concordia multa, quies continua, gratiarum actio et- vox laudis eral in eis. Hace sunt documenta pii Patris quibus, non verbo. tantum et lingua, sed opere et veritate maxime, novos filios informabat >> ª. Sic Franciscus ut sapiens architectus fundamentum posuit (cf. I Cor. 3, 10) seraphicae fabricae, rigidam simulque caritatis dulcedine temperatam imo amore plenam disciplinam tironibus praescribens, quam suo seraphico spiritu constanter imbutam esse curavit. In hoc suo paedagogico ministerio multae profecto opportu– nitatis ei erat spiritus ille affectivus, ingenium illud ad iucundi– tatem et laetitiam proclive, animus ille ad sublimia propensus, quibus dotibus tam affatim erat instructus, ut sanctissima fami– liaritate se discipulis suis optimum educatorem probaret et osten– deret. Cum enim suos filios tenerrima dilectione c.omplecteretur, 1 TnoMAs DE CELANO, Vita I, n. 38. 2 BERNARDUS A BEssA, Liber de laudibus, in Anal. Fr. Min. Cap., 1897, t. XIII, p. 83. 8 THOMA.S DE CELANo, Vita I, n. 41.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz