BCCCAP00000000000000000000820

DE VITA APOSTOLICA S. FRANCISCI 147 cissíme, etiam in dissitis regionibus Evangelium praedicare sta– tuenmt, ut S. Augustinus Anglis, S. Bonifatius et S. Willibror– dus Germanis, Batavis, Frisonibus aliisque populis finitimis ; sed ab illis Ordinibus ministerium praedicationis non habebatur ut finis principalis et ordinarius, quia monachi potius ínter claustra ·monasterii remanere solebant, cui per << stabililatem loci >> ligaban~ tur. Quodsi aliquoties, zelo apostolico ducti, monasterium reli– querunt ad salvandas animas, postea iterum solitudinem petie– runt, quae erat proprium eorum diversorium et refugium, nam se non ad praedicandum, sed ad orandum vocatos esse arbitra– bantur. Sane usque ad S. Francisci tempora nuilus adhuc exstabat Ordo religiosus, cuius sequaces vivere ínter populos familiariter et cum populo solerent, comparticipes effecti omnium eorum ne– gotiorum et curarum, tum in prosperis tum in adversis rebus, nul– lum proprium domicilium habentes, sed tuguriis vel latibulis pro hospitio utentes, ubi aspera paenitentia spiritum recrearent et al– tissima contemplatione animas suas divina charitate et aposto– lico zelo inflammarent, ut iterum in mundum redeuntes regnum Dei alta voce annuntiarent. Revera inaestimabile hoc meritum beato Francisco acceptum unice referri debet, utpote qui eius– modi religiosae vitae forrnam in Ecclesiam induxerit, qua una cum operosissimo apostolatu ardentissima contemplatio consocia– retur, quae nedum ex tali exte_rna actione mínimum d~trimentum pateretur, sed e contrario per huiusmodi laboriosam vifam salúti animarum impensam, absolutam sibi atque perfectam fecundita– tem acquireret. << Dem Heiligen von A.ssisi verdankcn wir es; es isl scin Ideal, der Gnmdgedanke seines Lebens, die Krone scines Wer– Jces, die Frucht seiner Christus liebenden Scele >> 1 • Inde est, quod fratres illi minores, Dei servitio sese devoven– tes, nulli se monasterio mancipabant, sicut monachi orienta– les et occidentales, imo nec proprie dictum << ·conventum >> ha– ·bere volebant, quia erant << pere,grini et advenae in hoC saeculo >> \ qui per totum orbem pervagantes, ubique animas quaerere et salvas facere intendebant. << Loci >> illi pauperrimi et solitarii,. ub:i. interdum conv~niebant, ut in paupertate et oratione humiliter 1 H1LARIN F¡;:LDER, Geschichte der wissenschaflichen Studien im Fmnzislcaner– orclen, p. 11. • Regula secunda, cap. VI, in Opuscula, p. 68.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz