BCCCAP00000000000000000000819

Ad primaín Rela:tionem quod codicem C 'edimus, quia omnibus bene perspectis, texturtJ. primigenium maiore cum fidelitate quam alios referre opinamur. Ut plurimum codex O textum primi~ · genium evidenter contrahit t, ideoque eum ut typum adhibere mi– nime licebat ; praeterea dubitaré licet utrum scriba textum Marii integre exhibere voluerit necne. Accedit quod solummodo ex edi- . tione codicem novimus. Codex F, ut ex examine interno et ex collatione cum aliis codicibus erúitur, aliquando textum quoque contrahit, immo quasdam continet interpolationes, quae non semper ab authenticis sententiis secerni possunt 2 • Verum . quidem est le– étiones huius codicis non semel emendatiores esse quam lectiones cod. C, sed maluimus in apparatu critico verborum mutationes vel additiones cod. F apponere, servato cod. C, quam textum illius integrum admittere, cum evidenti periculo Mario aliquid tribuendi quod ipse certe non scripserat. Solummodo introductionem, quae omni cum probábilitate Mario adiudicanda .esse videtur, in . textu inseruiníus. Insuper bis ve! ter ope cod. O et F textum· edendum leviter complevimus_ 3 , quoties nempe visum est scribam cod. C negligentia aliave de causa verbum aliquod omisisse, vel minus recte transcripsisse. Minorem invenimus difficultatem in electione codicis secundae Relationis. Et revera duo tantum extant codices : cod. A qui, ut diximus, .probabiliter>.eSt autographus et certe omnia suadent cum textu originali eum ·esse conformem. Hunc igitur codicem elegimus. Cod. B plura ex tertia Relatione miscet, plerumque textum ad li– bitum contrahit vel dilatat 4 • Id quoque animadvertendum est quod ea quae in ·cod. B omittuntur iveniuntur in cod. A et in locis parallelis codicum tertiae Relationis 5 • Quod si correctiones cod. A 1 Praeter lectiones variantes quas ipsi adnotavimus, conferri potest con– clusio Relationis cod. O, quae voluntatem scribae textum contrahendi satis ostendit. Cf. FRANCESCO ZAVERIO, 1 Cappuccini Genovesi, t. IV, p. 28 sq. 2 Cf. Cod. F, p. 12 sq., et infra, p. 17, 18. a Cf. p. 5, 6, 8, 9, 11, 14. • 4 Cf. Cod. B, f. 20v-22v, cod. A, f. 22v, cod. V, f. 199r-201v: cod. B, f. 25v, cod. . A, f. 27r, cod. V, f. 148v-149r: cod. B f. 34v, cod. A, f. 38r, cod. V, f. 169r: cod. B, f. 27r, cod. A, f. 28r. 5 Cf. Cod. B, f. 24r, cod. A, f. 24v-25r, cod. V, f. 145vsl46r: cod. B, f. 42r 1 cod. A, f, 48rv, cod. V, f. 141 v-142r,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz