BCCCAP00000000000000000000819
DE RATIONE SEU METHODO 1-IOIUS EDITIONIS codicibus seligendis ; e) in textibus transcribendis ¡ d) in lectionibus variantibus notandis; e) in notitiis bibliographicis et historicis af- . ferendis. a) Statim .lectorem monitum esse volumus titulum qui volu– m1111 huic , praefigitur nostrnm esse, títulos vero singularum Reta- ;. tionum speciales P. Marii in editione, uti per erat, nos retinuisse. In animo quidem fuit tres Relationes ita in triplicem columnam unius voluminis disponere, ut earumdem collatio mutuusque nexus illíco patefierent. Sed tot, ex dispari praesertim earum mole, incom– moda oriri videbantur, ut a primo recedei1tes ~proposito, unam post aliam inserere opportunius iudicaverimus. Alterius vero ab altera derivatio seu connexio ex rationibus iam supra prolatis manifesta est. Nihilominus ut eam in singulis capitibus quasi ob oculos lecto– rum ponamus, locos parallelos trium Relationum afferimus, atque frequentibus ad calcem paginarum notationibus utimur. · Notum fecimus Paulum Morigia summarium primae Relationis edidisse, nec non Josephum Zarlino illius veritatem evertere quodam suo opusculo conatum esse 1 ; quae quidem Josephi Zarlino accusa– tio occasio exstitit praecipua tertiae Relationis Marii. Ut igitur ple– nior trium Relationum cognitio habeatur, horum auctorum narratio– nes, ut Appendix adiicintur 2 • His adde aliud utilitatis genlls, quod scllicet eorum opera absque magna difficultate reperiri non pos– sunt. Universae editioni pl'aemisimus catalogum seu. indicem biblio– graphicum operum quae ad eam illustrandam inservierunt et sigla codicum aliorumque operum magis usitatorum. Editio autem absol– vetur indice alphabetico .personarum, rerum et locorum alioque indice analytico-synthetico capitulorum cuiuscumque Relationis. b) Nulla sane adesse potest difficultas in selectione codicum, cum textus edendi autographum vel saltem exemplar authenticum habetur. I';lobis autem utrumque deerat, nisi forsitan secundam Rela– tionem excipere velis. ldcirco necesse est rationem cur unum prae alium codicem selegimus indicare. 1 Vide supra, p. XLIV. 2 Cf. p. 479 sq., 483 sq. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz