BCCCAP00000000000000000000819

LXXX RELATIONES P. MARII. ~ INTRODUCTIO .hispani infirmitatibus detenti, atque sensus devotionis sui Ordi– nis erga Sedem Apostolicam ipsumque Marcum Antonium Colonna pandit. Epistola servatur adhuc in archivo nobilis Familiae Colonna 1, sed iam publici iuris iacta est i, f. - Litterae fi!iationis sea confraternitatis, qaibas Marias patrem, ma– trem, fratres et sorores bonorum operam Religionis participes efficit. Forí Sarsinii, die 9 sept. 1572. Josephus Diotallevi exemplar harum Iitterarum ex originali auto– grapho quod penes se habebat transcripsit an. 1730 atque in bio– graphia P. Marii inseruit 3 , g. - Praeconia in laadem Beatae Virginis Mariae et S. Mariae Magdalenae. Annalista noster Boverius in elogio, quod de Mario a Foro Sar– sinio concinit, haec quoque referí: « Multa in sacrae Virginis Dei– parae ac B. Mariae Magdalen.ae - quas praecipua religione cole– bat - laudem metro (quo plurium praestabat) concripsit » '. Quin– immo bibliographi Ordinis asnerunt haec poemata « valde pía . et erudita» impressa esse Venetii:; an. 1586 et alibi 5 • Quae editiones, si revera exstiterunt, hodie penitus ignotae sunt. Indubium quippe est Marium laudes Dei Genetricis cecinisse, at ubinam hae laudes reperiuntur? 1) litaniae in honorem Virginis Mariae. - Has Litanias compo– suisse Marium, cooperantibus Hieronymo a Pistoia aliisque Ordinis theologis, testatur Matthias Bellintani Salodiensis, qui asserit insu- i Carie sciolte, n. 110, (antea Arm. navale, carie sciolte, n. 140). 2 Cf. Rocco DA CESINALE, Storia delle missioni cappuccine, t. I, p. 87-88. 3 Cf. G DI0TALLEVI FABRANI, l?agguaglio istorico, p. 48 sq. 4 Bov. II. an. 1581, n. 56, p. 17. Cf. BENEDETT0 PAL0CCI DA SCANDRI· OLIA, Ristretti seraftci, p. 171,514; AOC, 1889, t. V, p. 80. 5 BERNARDUS A B0N0NIA, Bibliotheca scriptorum, p. 182; Jo. HYACINTHUS SBAHALEA. Supplementum et castigallo ad scriptores, p. 219.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz