BCCCAP00000000000000000000819

obiectivis testiinoniis roborat.- Sed forsitan nimium est .. tum criticum, qui his in operibus hodie desideratur, . uti qllidam volunU, ab eo exigere. Neque dicere volumus quaecumque Marius retulit pro certis habenda esse, siquidem aliqui deprehenduntur er– rores praesertim in supputatione temporis, ut iam ex ipsa textus editione patebit. At testimonium eius in iis quae ad vitam prisco– rum Capuccinorum spectant vel ad primordia Ordinis attinent, plu– rimi faciendum esse historiae cultores nobiscum consensuros spe– ramus. 3. - De ceteds operibus P. Marii. a. - Animadversiones in opusculum ]osephi Zarlino. Ipse Marius nos docet contra assertiones Josephi Zarlino asse– rentis Paulum Clodiensem et non Matthaeum a Bascio antesigna– num Ordinis fuisse, responsa quaedam scripsisse, quaeque lucern publicam, si _opus erat, videre poterant. Interim autem in tertia Re– latione summatim ea inseruit 2 • b. - Biografthiae PP. Eusebii ab Ancona atque Bemardini a Monte Ulmi. Gesta horum illustriurn vironim enarrandi desiderium semel et .iterum Marias manifestavit 3 • At forsitan, rnorte praeventus, . optata prosequi non valuit. Utique Rufinus Senensis asserit biographias priscorum patrum, guas operi suo inseruit, ex scriptis P. Marii de– sumptas esse 4. Attamen bonus ille vir deceptus est. Illae biogra– phiae sunf opus P. Bernardini a Colpetrazzo et partim P. Hiero- · nymi a Monteflorum 5 • Marius ipse nos docet se biographias non ! EDUARDUS ALENCONIENSIS, Tribulationes, p. IH. 2 Cf. lI/ Relat., p. 216, 222. Codices L (fol. 72v) et N (fol. 65v) addunt haec responsa ad patres provinciae Venetae directa esse. a Cf. ibid., p. 239. 291. . 4 « Et- accio si sappia queste cóse [la vita e costumi d'alcuni di quei priml Cappuccinl] essere state scritte da Padri degni di fede, come cose vere e di propria vista, e da sapere che .si sono cavate da gli scrltti del .Rev.do Padre frate Mario dal Mercato Saracino •. Cf. L'Italia Franc., 1932_, t. VII, p. 334: 5 Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p.. 25-27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz