BCCCAP00000000000000000000819
DE VALORE HISTORlCO TRIUM RELATIONUM Francisci formam adinvenerit. Matthaeus numquam de nova Cón– gregatione instituenda cogitavit neque ad id efficiendum facultatem petiit vel obtinuit 1 • Ceterum defectus Matthaei, cuius tamen vita sancta laudatur, minime silentio praetereuntur 2 • Verus fundator novae Congregationis exstitit Seraphicus Pater Franciscus 3 , .. licet in ea mul– tum laboraverint et Ludovicus Forosemproniensis 4 et Bernardinus Astensis 5 • Paucis etiam hic commemoranda est controversia, quam contra primam Marii Relationem tulit Josephus Zarlino. Is enim originem . Congregationis Capuccinae totis viribus a Paulo Clodiense repetere · conatur atque narrationem Marii de hac re omni fundamento de– stituí ac erroneam esse affirmat, quandoquidem ·Marius ·nihiL .cum certitudine de P. Paulo audivit vel cognovit 0 • Has accusationes ipse– met Marius in tertia Relatione omni qua par est reverentia refel– lit et omnino asserit quod .quícumque primot'dia Ordinis Capucci– norum aliter refert, sive Capuccinus sive saecularis sit, rrtultum a veritate aberrat, cum omnia quae ipse enarrat aut propriis oculis vi- .· derit, aut a testibus veracibus debitaque scientia praeditis acceperit '. Nostrum non est de hac controversia longius disserere 8 , sed pro certo habemus quod assertiones Marii de primordiis nostri Ordinis pluris faciendae sunt quam Josephí Zarlino percontationes, qui eas solummodo a patre suo et ab avo Clodiae commorantibus ·accepisse testatur. Ex his quae usque modo dicta sunt, unusquisqúe quamnam fi– dem historicam Relationes Marii mereantur diiudicare potest. Nostrá quippe sententia, is iudício critico satis acuto pollet, rationes singu- . las suis momentis ponderat, singulasque affirmationes quodammodo 1 Cf III Relat., p. 168, 183, 193, 200 sq., 224. . 2 !bid , p. 230 sq. a [/)id., p. 193 sq. 4 /bid., p. 278 sq., 458, etc. 5 /bid., p. 408, 414 sq etc. 6 O. ZAt<LINO, Jnformatione_, f. 26v, 31r, vel infra, p. 519 sq. 7 III Relat., p. 212 sq. s Cf. RoDULPH,úS ToSSINIANENStS, Historiarum seraphicae Religlonls libri tres, p. 158; 8ERNARDINO DA COLPETRAZZO, Cr,onica, t. 1, p. 325 sq.; EDUARDUS ALENCONIENSIS, De prlmordiis, p. 15, 34 sq.; ÜERÁRDO DA VILLAPRANCA, .P. Malteo da Bascio, p. 11 sq.; ÜIANG!<ISOSTOMO DA CITTADELLA, op. cit., p. 24 sq. ¡:,,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz