BCCCAP00000000000000000000819

LXXVI - INTRODUCTIO · sione adversus Pontificis sententiam tractatum scripsit, vituperatur 1 • Carpuntur . ii, qui amorem scientiae cultui paupertatis et regularis observantiae anteponunt, sed fratres docti et litterarum studiosi ut decus Ordinis habendi sunt 2 • Seraphicus Doctor Bonaventura lau– datur quia plurimum in reformatione Ordinis sui aevi adlaboravit 3 • In hac tertia Relatione P. .Marius extollit plurimumque laudat altis– simam paupertatem, immo esserere non dubitat sub aliquo respectu primos Capuccinos austerius vixisse quam socios S. Francisci 4 • Attamen magis quam paupertas aestimandae sunt vita interior, oratio, caritas, humilitas, obedientia erga superiores et S. Sedem 5 • Vene'." ratio et laudes, guas erga Bernardinum ab Astí auctor ostendif, eiusdem opinionem vitae religiosae admitiere suade11t 6 ; evolutioni in aedificiis, vestimentis, etc., non opponitur 7 • Neque silentio prae– tereundum est quod Marius qui de vita priscorum patrum disse– rens saepissime exemplum S. Patris, verba Regulae, expositiones Summorum Pontificum et doctorum Ordinis in medium profert, nec semel quidem de Testamento loquitur. Quomodo haec omnia aliaque sexcenta quae longum esset huc affere cum theoriis ioachimitis cohaereant, non plane fugit. Reco– lantur etiam quae de eius regimine dicta sunt 8 • Arguitur quoque Marius, quia influxum Matthaei a Bascio in pri– mordia Ordinis Capuccinorum exaggerat 9 • Attamen huius asser– tionis probatio difficile ex scriptis Marii eruitur. Utique affirmat et probat Matthaeum antesignanum Ordinis fuisse, sed ea solum ra– tione, quia omnium primus illo aevo sic dictam veram habitus S. . 1 /bid., p. 139. Haec vituperatio eo magis notanda est quod compilator óperis Firmamentum trium Ordinum, quo Marius utitur, illum tractatum laudibus extollit. Cf. Firmamentum, Pars 1, f.' 35r et Pars 111, f. 87r sq. 2 Cf. III ·Relat., p. 140 sq., 144. 3 /bid., p. 149. 4 !bid., p. 256 sq; 5 /bid., p. 258, 263, 286 sq. 6 /bid, p. 408, 414 sq. 7 /bid., p. 255 sq., 260 etc. 8 Vide supra, p, XXXVlll-XL. 9 Cf. FREDE0ANDO D'ANVERSA, La vita del primi Frali, loe. cit.¡ ÜIANCRISO– ST0M0 DA CITTADELLA, loe. cit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz