BCCCAP00000000000000000000819
,LXXIV · fontibus -historicis attulimus, liquido constat, quam praeparationem ,Marius noster habuerit _ad origines Ordinis conscribendas. Est igitur ve! imprimís observandum quod is nullum non movit lapidem, ut totam solamque veritatem pervestigaret. lpse fuerat priscorum patrum discipulus et socius et ab ore Matthaei a Bascio primordia Ordinis didicerat, nihilo tamen minus ut lectores magni facerent historiam firmis ac certis iudiciis exaratam, cooperatores adhibuit rei peritissi• mos omnique exceptione maiores, Eusebium scil. Anconitanum et Josephum a Colleamato 1 • Magna cum diligentia, quoties opus est, testes e quibus notitias traditas hauriebat eorumque qualítates sive morales sive intellectuales pandit ut quodlibet auferatur dubium . 2 • Immo aliquando confratribus ex professo iniungebat, ut eum de re aliqua .certiorem facerent, quam scribere cupiebat 3 • Quod si, ' his non •0bstantibus, de veritate conscius non erat, res silentio praeteribat 4. Praeterea Marius habebat illam quasi innatam curiositatem, quae in scientiis historicis excolendis adeo utilis et necessaria est. Res dili· ,genter sciscitabatur, et ne oblivione perirent, statim ac audiebat ve! videbat, eas scriptis exarabat 5 . Mense iulio an. 1579, Anconae de• gens, hoc -effecit ut publicus notarius transumptum authenticum Ut– terarum S. Paenitentiariae (18 maii an. 1526) et Bullae Religionis , zeltts (3 iulii an. 1528) confecerit. Quod transumptum - deperditis· ·· :autographis - servatur hodie in Archivio nostro generali 6 • Iam vidimus Marium alienam a scientiis historicis declarare exqili·__ sitam illam rationem dicendi flosculis exornátissimam, quae magis imaginationem mulcet quam intellectum illustrat. Nemo autem cogitet eum inconcinne scribere ve! genus quoddarrí lene et mediocre scri• bendi colere. Certe, ut claritati ac simplicitati consulat, modum dicendi tumidum, obscurum, putidum devitat 7, sed rhetorum morem secutus, accuratum profluentemque sermonem praediligit. Haec ex.. i. Cf. II Relat., p. 24 sq. et III Relat.,, p. 94 sq. i Cf. III Relat., p. 179, 189, 216, 221, 229, 318 sq ., 365, 373, 398, etc. 3 !bid., p. 229. " !bid., p. 145, 154, 216, 422, etc. .s ]bid., p. 251, 365, 416. 6 Cf. EDUARDUS ALENCONIE.NSIS, be primordiis, p. 27, not. -3 et p. 49, not. l. 1 Cf. III Relal,, p. 95.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz