BCCCAP00000000000000000000819

LXXIH Neque Lucas Waddingust neque Dominicus de Oubernatis a So– spitello 2 scripta Marii directe inspexis_se videntur, secus enim inter– polatorem Marci Ulyssiponenses, « quem to~a Religionis diligentia invenire non potuit », detegere potuissent. Scriptores recentiones iam meminimus in descriptione codicum. ltaque haec -sufficiant de traditione litteraria tertiae Relationis. 2.--'- De valore historico Relationum P. Marii. Reliquum est, ut de fide auctoritateve historica scriptorum P. Ma– rii breviter _disseramus. Et primo quidem opere pretium erit con– ceptum ve! theoriam scientiarum_historicarum, quantum ex eius scri– ptis erui potest, declarare, ut inde eius praxis factlius patefiat. Prima summaque historiae norma haec est ut, delectu omni et discr_imine omisso, semper veritatem dicat, ut veritas sit initium, medium et finis disciplinarum historicarum. Neque tanti aestimanda est elegantia verborum sermonisque ornatus, dummodo genus, scri– bendi ne ita summisum et pedestre sit, ut veluti reptiles et vermes serpat. Quod maxime interest, est ut veritas nullo unquam modo, nuUoque pacto rationibus humanis taceatur ª. Praeprimis ergo histo– ricus vir necesse habet omni cura omnique studio et arte res 'nar– randas pervestigare, plurimunque errat qui absque serio examine et directa percontatione notitias accipit et scribit 4 • Testes autem a qui– bus notitiae accipiuntur, debitam scientiam et veracitatem habere· debent 5, eaque sola narratio historica admittit, quae a viro fide digno relata sunt 5 • Tandem cum auctoris historiae necessariam scientiam rei narrandae acquisiverit, sincere veritatem manifestare tenetur neque opus est in hoc immorari ut argumentis et rationibus theoreticis ostendat verum esse quod affírmat 7 • Ex his omnibus, quae in examine uriiuscuiusque Relationis dé t Annales, t. XVI, an. 1525, n. XVI, p. 238 sq. _2 Cf Orbis seraphicus, t. 11, p. 556. 3 Cf. 1/l Relat., p. 395 sq. 4 Ibid, p. 229. Cf. De vita et scriptis; p. 589 sq. 5 ]bid., p. 221. 6 Jbid., p. 152. 7 Jbid., p. 150.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz