BCCCAP00000000000000000000819
.. LXXII RELATIONES P. , MARll, - INTRODUCTIO proniensis ve! in minimis parlicularitatibus descriptam illa sol um ,re– fert; item Breve 11 sept. an 1528 sola tertia meminit In ceteris, atraque Relatio convenit. Cum igitur scriptores qui nostri Ordinis., primordia descripserunt,. narrationis fidem Marco Ulyssiponensi prae– stant, idem est ac auctoritatem P. Marii adducere, ex quo capite oportet quoque eius influxum considerare. Auctor Chronicorum, quae nomine Rufini e Senis, O. M. Cap.,. nuper edita sunt \ partem suae narrationis, ipso fatente, ex Rela– tionibus Marii mutuatus est 2 • Profecto quoties auctoritatem MarH citat, eius l!tteras ad P. Honorium meminit, sed ex textibus allatis ciare constat nec primam nec secundam sed tertiam adhibuisse Rela– tionem. Rufinus a Senis, cui Chronica tribuuntur, e vivís sublatus est die 11 decembris an. 1626 3 , sed pars historica descriptionis usque ad an. 1596 solumodo protrahitur. Etiam Franciscus a Coriolano, O. M. Cap., pro Historia Concilio– rum notitias hausit ex hac tertia Relatione, ab eaque excerpsit tribu– lationes Ecclesiae et Ordinis franciscani tempore Joannis XXII, ori– ginem Capuccinorum, etc. 4 • ~ « Marius a Foro Sarsinio, vir gravissimus » ~ egregium quoque volumen manuscriptum edidit, in quo Religionis nostrae exordia et quae in ea graviora accidere usque ad annum 1570 satis accurate perstrinxit, ex quo nos, ait Boverius, pleraque, quae ad huius histo– riae seriem ac veritatem conferunt, opportune decerpsimus • 5 • Patet ergo ab annalista Zacharia Boverio Relationem Marii adhibitam esse. Nemo tamen non mirabitur eum qui prae manibus hanc ,Relationem habebat, interpolationem Marcí Ulyssiponensis non detegisse, siqui– dem saepe utramque veluti duo diversa documenta exhibet. 1 / FraUMinori Cappuccini nel primo secolo dell'origine. Manoscritto del– l'epoca finara inedito, con introduzione e note del P. Sisto da Pisa, O.M. Cap., in l'Italia Franc., 1926-1935, t. 1-IX. 2 « lncominciano le croniche, origine e principio d'<!lla Riforma della Reli– gione dei frati minori del seraphico Padre S. Francesco detta de capuccinl scritta in parte da! R.do P. fra Mario da! Mercato Saracino... ». Cf. L'Italia Franc., 1926, t. I, p. 33. 3 Cf. AL0YSIUS A F0RAN0, Necrologium seraphicum, die t 1 dec. 4 Cf. Breviarium chronologicum, p. 362, 370; 392. 5 Bov. 11, an. 1581, n. LVI, p. 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz