BCCCAP00000000000000000000819

De codicibus hactenus. Videamus modo scriptores qui hanc adhibuerunt Relationem, ut influxus Marii clarius conspiciatur. Prae– termissis vero auctoribus quorum opera nondum lucein viderunt, iÍli tantum nunc recensentur~ qui in libris editi.i, tertia R~latione Marii usi .sunt. An. 1570 prodibat Salmanticae lingua hispana exarata pars tertia Chronicorum Marcí Ulyssiponensis '. Pauca quae haec edifio prín– ceps de origine Minornm Capuccinorum continet, tribuenda esse fertur Francisco a . Cannobio, O. M. Cap., cuius . scripta ad manus dicti Marcí tempore peregrinatíonís suae Scientificae per Italiam pervenerunt 2 • Narratio Marcí Ulyssiponensis valde adaucta est in prima versione italica Venetiis edita an. 1591, interprete . Horatio Diola 3 • Fans et auctor interpolationis diu latuerunt. Nostrum non ,est hanc historiam retexere, cum alii sint qui hoc optime perfece- runt4. Interpres .italus, i. e. Horatius Diola, cives bononiensis, « certo certius morem gerere voluit Min. Capuccinis, qui ipsi m~teriam suppeditarunt excerptam ·ex opere manuscripto Marii .a Foro Sara– ceno ... , cuius verba saepe recitat » 5 • Prolixum additamentum haec fere continet: vitam Fr. Matthaei, gesta Fr. Ludovici usque ad capi– t ulum Alvacinae, vitam Pauli Clodiensis, capitulum Alvacinen~e, adventum quorumdam ex priscis patribus. Accurata utriusque textus collatione peracta, ad hanc devenimus conclusionem: Quae in edi– fione italica Chronicorum Marcí ·Ulyssiponensis interpolantur de hi– ,storia Capuccinorum ad verbum fere excerpta sunt ex tertia Rela– tíone Marii 6 • Porro quod , interpolator usus sit t~rtia et non se– cunda Relatione ex eo patet, quod voéationem Ludovici Forosem- i Cf. ANDRÉS IVARS, 0. F. M., in Arch, lber, Amer., 1923, t. XX, p. 124-125. Z EDUARDUS ALENCONIENSJS, De prlmordiis, p. 6-7, nota l. Textus primi– genius edltionls hispanae editús est ab eodem P. Eduardo, in AOC, 1928, t. XLIV, p. 45-49. , 3 Delle Chroniche de Fratl Mlnori del Serajico P. S. Francesco. Parte 'ferza, · lib. IX, fol. 303r-311v, Venetia, 1591. ~ Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, Quid de origine Ordlnls Minorum Capuc– cinorum et de Matthaeo.. a Bascio scripserit Marcas Ulyssiponensis ?, in AOC, 1928, t. XLIV, p.' 42-49 ; Auctores novissimae editionis Annalium W ADDINGI, t. XVI, Addenda, p. 778-788, . 5 EDUARDUS ALENCONIENSIS, loe. cit., p. 44. ' 6 Cod. Venet., f. 48v-85r, 92, 93, 94, 95.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz