BCCCAP00000000000000000000819

LXX RELATIONES P. -MARII. Marium capitulo ·_· generali an11i _ 1536 interfuÍsse, quia eo tempore nondum Minoribus Capuccinis nomen dederat i. e) Florimundus Raemundus, disserens de haeresibus saec. XVI, loquitur quoque de Bernardino Ochino et hac occasione sequen– tia refert : « est penes me libellus italica lingua scriptus, cuius titulus htmc sensum profert: Narratio in qua fideliter exponitur quomodo reformatioFratrum Capuccino,:um Ordinis S. Francisci initium ceperit. Composita a reverendo admodum P. F. Mario de Mercato,. 2 • Cum certitudine autem asserere non audemus sermonem hic esse de tertia potius quam de secunda P. Marii Relatione. d) Franciscus Longus a Coriolano, O. M. Cap., qui anno 1623 Breviarium chronologicum Lugduni typis edebat, usus est « Chronica quam, ait ille, ad illustrissimum D. Cardinalem S. Severinae tune Protectorem [Marius] misit, et quae apud me manuscripta _ servatur » 3 • Quemnam vero codicem in sua narratione adhibuerit, perdifficile est determinare, cum neque verba textus referat neque folia codicis citet. Constat tamen eum prae nianibus habuisse tertiam Relationem Marii, quia solummodo in ea late describuntur historia antipapae Petri a Corbario (Nicolaus V) et vicissitudines caputii oblongi de quibus auctor in locis citatis loquitur. e) Gabriel a Mutiliana, O. M. Cap., hisforiae seraphico-capuc– cinae cultor praeclarus, in quodam suo opere semel testimonium Marii adhibet hisce verbis : Mar. da Mercatosarac. P. 2.- f. 27. Bibl. Pro. Bon. Cap. 4 Dicere non dubitamus citationem mendosam esse. Quaestio énim ibi est de tribulationibus, quae ob Bernardini Ochini apostasiam Capuccinorum exitium minabantur ; iam vero de iis Ma– rius agit solummodo in libro IV tertiae Relationis (circa finem) . Difficile igitur apparet codicem, quo Gabriel Mutilianensis usus est, pressius dicere. Ex allata auctoritate hoc unum affirmare possumus : medio saeculo XVIII (an. 1756) Bononiae in bibliotheca Capucci– norum servabatur codex tertiae Relationis Marii a Foro Sarsinio, qui forsitan ille ídem est quem meminit Bernardus a Bononia 5. i Vide supra, p. XXXIV. 2 Cf. L'histoire de la nalssance ... de l'heresie, p. 295 sq. 2 Cf. Breviarum chronologicum, p. 362, 370, 392. 4 Cf. Narratlone sincera e generale, ·p. 34. 5 Cf. Bibliotheca scriptorum, p. 182.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz