BCCCAP00000000000000000000819

DE CODICIBUS TERTlAE RELATIONIS LXIX loco La Badia, prope Brixiam, epistolam ad. P. Jacobum Salodiensem mittebat, sed cum morbo maligno lecto teneretur, eam scribere fecit Fr. Joanni Brixiensi 1.. Huius epistolae auxilio scriptorem cod. Neapolitani inve– nire potuimus, qui alius non est quam praefatus Joannes uti ex collatione epistolae, quae in Archivio provinciae Capuccinorum Tusciae autographa servatur, cum apographo Bibl. Nat. Neap. cuique perspectum erit. Codex cessit in usum P. Bonaventurae a Verola 2 , qui propria manu aliqua addidit (f. l99r, 200r-202r). Dein eum accepit Boverius eoque usus est in compositione Annalium ª, et probabiliter occasione alicuius iteneris Neapolin reliquit 4 • Tandem non ita pridem Josephus a Monte Rótondo hoc eodem codice affatim usus est 5 • 5. - ALII CODICES TERTIAE RELATIONIS Descripsimus modo omnes codices nobis notos. Sunt vero alii quorum existentiam quidem novimus, utrum autem ve! ubinam hodie serventur discere adhuc non potuimus. a) Alibí innuimus Bernardinum a Colpetrazzo mandatum a superioribus accepisse scripta P. Marii sollicite revisendi ut prelo mandari possent. Ex quo iam patet eum codicem aliquem prae ma- . nibus habuisse, qui textum genuinum redderet. Bis saltem Relatio– nem .Marii ad verbum transferí 6 , nihilominus ex collatione quam cum ceteris codicibus instituimus ad quamnam .familiam exemplar Bernardini pertineat, determinare non licuit. Lectiones variant~s levis– simae quidem sunt, sed magis a lectionibus codicum _L et N quam a lectione codicis V differunt. b) Novit etiam hanc Relationem Salvator a Rivolta, O. M. Cap., qui initio saeculi XVII historiam conventuum provinciae Capucci– norum Mediolanensis scripto exarabat 7 • Erronee tamen asserit auctor i Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 26 sq. 2 Memoria huius rellgiosi nulla invenitur in Necrologio provlnclae Medio– lanensis, sed constat eum pluries guardianum exstitisse: Cf. V ALDEMIRO BoNARI, op. cit., p. 644 sq. 3 Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, De primordlis, p. 3, not. t. 4 Cf. · APOLLINARIS A V ALENTIA, Bibliotheca scriptorum FF. Min. Capucci– norum Prov. Neapolitanae, p. 75. s ÜIUSBPPE M. DA MONTE ROTONDO, Gl'lnlzi dell' Ordlne Cappuccino, p. 10, nota. • . 6 BBRNARDINO DA COLPETRAZZO, Cronlca, t. 1, p. 383-387, 394-433. 7 SALVATORB DA RIVOLTA, Fondatione, f. 29rv.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz