BCCCAP00000000000000000000819

,LXIV RELATIONES P. MARII. ~ ,lNTRODUCTlO siones ex homoioteleuto inveniunt.ur, nec desunt singulorum verborum omissio.nes. .Interpungendi signa semper apta non sunt. Num vero archetypum huius exe;nplaris, quod inspicimus,·fuerit tex:tus ·· -originalis ipsius Marii, dicere non audemus, sed certe transcriptio .· a nullo ex codicibus, quos novimus, pendet. Le'ctiones variantes, omissiones ve! additiones in relatione ad co– dicem Venetiarum, praeter eas quae ex imperitia scribae proveniunt, sunt paucae neque rnagni momenti, si unam aut aliam excipias. Fre– quentiores occurrunt variantes orthographiae et interpunctionis, quae ta– ,men omnes facile intelliguntur. Postillae seu notae marginales desunt omnino. Quod ad nomen scribae attinet et ad tempus et locum, quo exscriptio Jacta est¡ nullum ex ipso codice indidum haurire potuimus. Nihilominus modus scribendi amanuensem saec. XVI ad. finem vertentis prodere videtur. Quomodo et quando codex ad sedem hodiernam pervenerit, nos latet. Forsitan Únus e praedicaforibus capuccinis italicis, qui ad regiones mas ratione ministerii sese contulerunt, quique cum ·aula imperiali fami– Jiaritatem habebant, illi dono dedit. 3. - CODEX LUGDUNENSIS Codex chartaceus Bibl. Communalis Lugduni ·signatus n. 1354 ,(antea 1225) pergamena colligatus ; 100: 130 mm. Oliin quatuor claude– batur Iinis, ex quibus duo tantum remanent. Codex exhibet apogra– phon versus finem saec. XVI confectum; constat 236 ff . (ad. 38a: 56a, 148a). Paginatio a· recentiore scriba addita est. Tria folia, scil. 38a, 56a, • H8a, ·absque numeratione pr aetereuntur. Folium 39, quod libros primum et secundum dividit, est omrtino purum. Item fol. 235. In fol. -236 textus .abrumpitur, quia cetera folia abscissa sunt. Unaquaeque pagina 20 lineas comprehendit. In dorso codicis legitur: Manuscrits / 1225 / Delandine /, i. e. an– tigua signatura; insuper : Manuscrits / 1354 / Desvernay et Molinier, / i. e. signatura hodierna. In parte superiore fol. lr alía manus inscriptionem gallice _exaratam posuit, quae tempore corrosa fe re iam non legitur: Narra[tion] de ['o– rigine de· la Congregation ·des [freres ?I / Capucinsfaite par un [pere ?] du mesme temps . . Déin sequitur: Narratione dell'origin~ della Congre– ,gatione de / Frati Cappuccini: cioe, come, quando,. /dove et da chi ella hebbe . il l suo orincipio /. Composta da/ molto R.do P.re Fra Mario Vecchio da/ M_ercato Saracino del medesimo ordine. flraeter tertiam Relationem Marii continet quoque hic codex frag– ,mentum epistolae P. Bernardini Astensis ad fratres provinciae Bononiae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz