BCCCAP00000000000000000000819
LXII RELATIONES P. MARI!. - INTRODUCTIO capuccino, benché indegno. Et e ad uso de tutti gll mieiPadri et Fratelli in Christo Capuccini di san Francesco. Poi 285r n. n. Alia manus . addidit : Fu ritrovato questo libro cun molto gusto spirituale ne[ logo di Verana ne la marte del Padre fra /lµc minato da Verana sacerdote capuccino ne la sua marte, la quale Ju a. /i 20 di marzo 1613. Laus Deo. Verona Capuccini. Fol. 258v n. n. Alia manus recentior scripsit formulam quandam < benedictionis sive terroris > contra tempestatem et turbinem. Fol. 259rv n. n. Est omnino vacuum. In codice, quem descripsimus, piures notae marginales inveniuntur, quae generatim summarium continent eorum quae narrantur. Saepe indicantur quoque sive ínter lineas textus sive in margine eiusdem datum chronologicum cuiusdam eventus vel nomina propria personarum, quarum munera solummodo textus significat. Annotationes sive correc– tiones al icuius momenti raro occurrunt. Collationes vero foliorum, quae hinc inde leguntur, ciare ostendunt aliquem nostrum codicem legisse eoque forsitan usum esse ad opus novum conscribendum. Additamenta, de quibus nunc loquimur, omnia una eademque manus apposuit. Ex notis f. 257v-258r, quas ipsi transcripsimus, colligitur tempus compositionis codicis. P. Joannes Maria a Tusa, qui eum an. 1582 P. Honorio a Venetiis donavit, electus est Vicarius generalis die 12 maii an. 1581 \ eodem fere tempore quo Marius e vita decedebat2. P. Honorius professionem religiosam emisit die 29 sept. an. 1566 su– premumque diem obiit an. 1607 3 • Eo mortuo, codex in usum venit P. llluminati a Verona atque in conventu illius civitatis inventus est tempore mortis eius, scil. die 20 martii an. 1613 4 • Nostro codice abunde usus est P. Gerardus a Villafranca, O.AA.Cap., in laudato opere: P. Malteo da Bascio e P. Paalo da Chioggia (Studio salla loro vita), Chioggia, 1913. Is enim quaecumque Marius de nostris antesignanis referí, in opere suo transcripsit ad litteram. Quae quidem transcriptio non est omnino fídelis, etsi sensum auctoris semper refert. Idem P. Gerardus ex codice Veneto apographon scripsit, quod dono dedit Archivo nostro Generali 5 • Apographon absolutum est die 7 apr. t Cf. Bov. I, an. 1584, n. 10, p. 95-103; AOC, 1889, t. V, p. 104 sq.; 1905. t. XXI, p. 312; ANTONINO DA CASTELLAMMARE, Storia dei FF. Min. Cap– puccini della Provincia di Palermo, t. I, p. 152-155. 2 Vide supra, p. XXXVIII. 3 Cf. ÜERAIWO DA VlLLAFRANCA, P. Malteo da Bascio, p. 11, not. 4. 4 Cf. Necrologio dei Frali in Cappuccini della Provincia Veneta, t. I, p. 8(4 5 Cf. EDUARDUS AI-ENCONIENSIS, De primordiis, p. 3, not. 1. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz