BCCCAP00000000000000000000819
- . . . dino a Colpetrazzo dedisse, uf scripta P. · Marii ad prelum dispo- neret. NihU igitur ·mirum si Bernardinus ipse exemplar originale vel salteti1 authenticum Relationum prae manibus .habuit. Nunc au– tem ex · frágmentis quae ad litteram transcripsit, quisque videre potest, quod in his quae codices utriusque familiae distinguunt, maiorem servari conformitatem cum cod. V et W, quam cum aliis duobus 1 • e) ·Ad rectam transcriptionis .· textus intelligentiam, considerare .iuvat nos Relationes seu coinmentarios Marii edere non tam propter valorem earum philologicum aut litterarium quam propter mom~ntum historicum. Codices, ,quos uti archetypum selegimus, fidelissime adhi– bere conabimur, etsi ratio scribéndi mendosa vel inconstans . est, eorumque folia in margine exteriore indicantur. Cum ·opportunum aut necessarium videtur ad maiorem textus intelligentiam aliquid emendare, id semper indicatur in notis. Quotiescumque verbum aliqnod in archetypo desideratur, ve! ex aliis · codieibus sumimus, ve! inclusum ínter uncos duorum angulorum addimus. Item quando sive ex contextu codicis, ve! ex aliorum codicum _auctoritate con– stat aliquid ex inconsideratione aut negligentia librarii omissum esse, id ab aliis condicibus exscriptum in . textu apponitur. Hoc autem nonnisi raro accidit semperque opportunis -locis , significatur. Lit– tera u, ctim litterae consonanti aequivalet, transcribimus v. Pro ter– tia Relatione id quoque notandum est Codex V -saepe adhibet formam grammaficalem poscia loco possa, nos vero hoc altero modo interpretamur, cum agitur de subiunctivo verbi potete. Similiter ter– tiam personam pluralis temporis perfécti indicativi cum omnibus syllabis exscribimus quamvis codices, praesertim vero cod. V, nul– lam regulam sequantur et saepe ultimam syllabam omittant. Prae– terea in editione compendia verborum aut syllabarum in sing11Ias partes componentes solvuntur. Ceterum breviationes sunt paucae et facile omnes explicantur. Relicta arbitraria atque inconstanti scribarum interpunctione, si– gna punctationis secundum morem hodiernum adhibentur. Accentus etiam quiin summitate vocalium poni _consueverunt, prout ususho– diernus exigit mutuamur. Cum omnis divisio textus_. in caplta et i Cf. BERNARDINO DA COLPETRAZZO, Cronica, t. 1, p. 383 sq., 394 :iq,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz