BCCCAP00000000000000000000799

168. Lib. Ill, Pars I, Cap. III, Art. IX Art. IX· De iis quae a Celebrante memoriter recitari debent vel solent 890. Ea omnia memoriter recitare oportet vel convenit, quae ex Missali vel ex tabellis decenter legi nequeunt, vel quae dicenda sunt elevatis vel in Sa– cramentum intentis oculis. Quaedam etiam commodius recitantur memoriter et sic recitari solent. 891. Celebrans igitur memoriter scire debet Orationes dicendas, dum lavat manus et sacras vestes induit. Item omnia quae dicuntur ab initio Missae usque ad Introitum. , 892. Totum Gloria in excelsis (saltem perutile erit), Munda cor meum cum aliis usque ad Evangelium, et post Evangelium illa verba Per evangelica dicta .etc., ac Credo, saltem illa verba Et incarnatus est usque ad et Horno factus est inclusive. 893. Praeterea Orationes Suscipe sancte Pater etc., Deus qui humanae sub– stantiae etc.,. Ofterimus tibi, Domine etc., Ps. Lavabo, saltem primos versículos, totum Orate fraires ac Sanctus. In spiritu humilitatis etc., Veni, Sanctificator etc., Suscipe, Sancta Trinitas perutile erit memoriter scire. 894. Similiter Celebrans memoriter scire debet initium Canonis Te. igitur etc. usque ad verba haec sancta sacrificia illibata inclusive, post Hanc igitur verba benedictam etc. quae praecedunt consecrationem Hostiae, ac verba Simili modo etc. ante et fjaec quotiescunque feceritis etc. post consecrationem Calicis. 895. Post Consecrationem in Oratione Unde et memores memoriter scienda sunt verba Hostlam puram, Hostiam sanctam etc., ítem totam Orationein Sup– plíces te rogamus. In Oratione Nobis quoque peccatoribus verba sanctificas, vivi– ficas, etc. usque ad omnis honor et gloria, et Pater noster. Da propitius pacem dum se Patena signat, et Per eundem Dominum etc. dum S. Hostiam frangit, et Haec commixtio et consecratio etc. dum particulam S. Hostiae in Calicem dimittit. Tria Agnus Dei et tres Orationes ante Communionem, ac Domine, non sum dignus. 896. A Communione usque ad finem Missae memoriter scire et recitare de– bet Sacerdos: .. Panem caelestem accipiam, et reliqua quae deinceps in Canone Mis– sae habentur usque ad Placeat tfbi, Sancta Trinitas etc. Benedicat vos omnipotens Deus etc. ac denique Antiphonam Trium Puerorum cum Cantico Benedícite.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz