BCCCAP00000000000000000000799

De verbor~m prolatione in Missa 167 Art. VIII De verborum prolatfone 885: Rubrica Missalis 1 duplicem vocem in privata Missae celebratione di– stinguit: claram et submissam. Quae clara voce dicenda sunt, voce mediocri proferri iubet. Cetera. omnia voce submissa seu secreto pronuntianda sunt. 886. Cavere debet Sacerdos quantum ad ea, quae clara voce dicuntur, ne ea admodum festinanter proferat, ut advertere nequeat quae legit: nec nimis lente seu morose, ne audientes taedio afficiat; neque etiam voce nimis alta, ne perturbet alios Sacerdotes, qui fortasse in eadem ecclesia tune temporis cele– brant; neque tam submissa, ut a circumstantibus audiri non possit, sed mediocri et gravi, quae et devotionem moveat, et audientibus ita sit accommodata, ut quae Ieguntur intelligant. 2 887. Quae vero secreto dicenda sunt, Sacerdos ita. pronuntiet, ut et ipsemet se audiat, et a circumstantibus non audiatur. 888, Clara voce dici debent ea omnia quae dicuntur ante gradurn Altaris a verbis In nomine Patris etc. usque ad Oremus inclusive ante Orationem Aufer a nobis; Introitus, Kyrie, Gloria, Dominus vobiscum, Collectae, Epistola, Gra– duale etc.. et Sequentia, Evangelium, Credo, Offertorium; Orate fraires, solum haec duo verba; Praefatio incipiendo a Per omhia saecula saeculorum usque ad Sanctus et Benedictus inclusivé; Nobis quoque peccatoribus, solum haec tria verba; item Per omnia etc. cum Pater noster. Per omnia saecula etc. cum Pax Domini et Agnus Dei; Domine, non sum dignus, haec quatuor verba tantum ter repetita; Communio et Postcommuniones, !te Missa est, vel Benedicamus Domino, ve! Requiescant in pace; Benedicat vos etc. et ultimum Evangelium. Praeterea in nonnullis- anni temporibus: Oremus, Flectamus genua, Prophetiae, Passio Do– mini et Humiliate capita vestra Deo ante órationem super populum. 889. Submissa voce seu secreto dicuntur reliqua omnia: Aufer a nobis; Ora– mus te, Domine; Munda cor meum; Jub.e Domine benedicere etc., Per evangelica dicta etc. Suscipe, sancte Pater et reliqua omnia usque ad Per omnia 'Saecula ante Praefationem exclusive, exceptis tantum verbis Orate /ratres. Amen responso Suscipiat etc. a ministro post Orqte fraires. Totus Canon Missae usque ad Per omnia saecula etc. ante Pater noster, exceptis solis verbis Nobis quoque peccato– ribus, illud Amen post Pater noster responso á ministro Sed libera nos a malo cum Oratione Libera nos quaesumus etc. usque ad Per omnia saecula etc. exclu– sive. Oratio Haec commixtio etc., omnes Orationes usque ad Communionem (exceptis verbis Domine, non sum dignus), ac demum Oratio Placeat tibi, Sancta Trinitas. Insuper in Missa sollemni omnia, quae non cantantur et in Missa pri– vata clara voce dicuntur, proferantur a Celebrante submissa voce, ª·ita tamen ut a Ministris audiantur, qtii ipsi respondere debent. 1 Rubr. gen., tit. XVI. - 2 Rubr. gen., tit. XVI, n. 2.. - 3 RUbr. gen., t!t. XVI, n. 3,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz