BCCCAP00000000000000000000799
166 Lib. III, Pars I, Cap. III, Art. VII 875. Si Ho~tia sola sit signanda, Crux, quae parum Hostiae limites excedat, efformetur ad altitudinem quatuor vel quinque digitorum supra Hostiam, po– tius quam ad altitudinem pallae: est modus facilior et propius designat Ho– stiam benedicendam. 876. Si Oblata (Calix simul et Hostia) benedicenda sunt, centrum Crucis ponatur in medio orae anterioris pallae. Linea igitur recta ducatur a centro pal– lae ad oram anteriorem et inde ante pallam ~d aequalem distantiam et eandem altitudinem, quin manus demittatur versus Hostiam. Linea vero transversa for– metur ducendo extremitatem parvi digiti iuxta anteriorem pallae oram. 877. In quocunque Crucis signo peragendo, post primam l.i11eam rectam, quae semper incipit a parte superiori respectu signantis, manus reduci debet ad me– dium illius rectae lineae, tum vero transfertur ad sinistram partem signantis, dehinc ád dexteram, et ibi completur signum. 878. Cruces omnes exacte, distincte et modeste. perficiendae sunt, sine af– fectata aut agitata manuum vibratione ve! nimia celeritate. 879. Ad singulas C:rucis lineas, quae signo fiunt aut contactu, verba dili– genter sunt distribuenda. Hinc syllabae aut verba, quae Crucem in Missali de– pictam praecedunt, sunt pronuntianda dum prior linea recta efformatur; quae autem sequuntur, dum efficitur linea transversa. 880. Ante singulas benedictiones, aut Crucis efformationes, manus, si non iam sint coniunctae, ante pectus iungendae sunt, nisi alterutra sit impedita. 1 Post peractam vero Crucem, non iterum coniunguntur, nisi aliunde sint iungendae. 2 Sic v. gr. in fine Gloria, Credo et Sanctus, post Crucis efformationem, manus, quin iungantur, statim extenduntur ad osculandum Altare ve! peragendam aliam actionem subsequentem. 881. c.elebrans ad Altare seipsum signat ter ante gradus ad verba In nomine Patris et Filii etc., Adiutorium nostrum etc. et ad lndulgentiam, absolutionem etc. post Confiteor; ad initium Introitus, exceptis Missis de Requie, in fine Gl~– ria, Credo et ad Sanctus dicens Benedictus qui venit etc. et in Oratione Supplices te rogamus dicens omni benedictione etc. 882. Cum pollice signat frontem, os et pectus ad utrumque Evangelium; cum Patena in Oratione Libera nos; cum Hostia et Calice ante utriusque sum– ptionem. 883. Celebrans Oblata signat statim post Offertorium in Oratione Veni, Sanctificator dicens benedic, et quoties infra Canonem Crux depicta est. 884. Post oblationem Hostiae et Calicis cum iisdem efformat Crucem· super Corporale. Aquam signat, antequam in Calice misceatur, praeterquam in Missis de Requie. In fine Missae benedicit populum, praeterquam in Missis de Requie. In Missa sollemni benedicit incensum ante incensationem, Subdiaconum post cantatam Epistolam, et.__Diaconum antequam Evangelium cantet. 1 Cfr. n. 847. - 2 S. R. C., n. 2682 ad 29.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz