BCCCAP00000000000000000000799
De crucis signis in Missa 165 865. Calix semper accipiendus est ad nodum (praeterquam in sumptione Ssmi Sanguinis, in qua sumitur infra nodum: 1 et iri ablutione digitorum, in qua prehenditur ad cuppam); et quidem a Consecratione ad ablutionem digitorum, ínter indicem pollici iunctum et tres reliquos digitos; alias vero, inter pollicem et reliquos digitos. 866. Ad discooperiendum et cooperiendum Calicem, sinistra ad cautelam (non ex praecepto) super pedem eius ponitur, et dextera palla de cuppa tollitur, aut super cuppam reponitur. 867. Pectus sibi percutit Sacerdos, manu dextera extensa digitisque co– niunctis, ter ad mea culpa, sini.stra infra pectus posita; semel ad Nobis. quoque peccatoribus, et ter ad miserere nobis et dona nobis pacem ad Agnus Dei (sed non in Missis Defunctorum), sinistra super Corporali, ac ter ad Domine, non sum di– gnus, siñistra Patenam et Hostiam tenens. Art. VII Dé crucis signis faciendis 868. Cruces fiunt generatim manu dexter.a extensa, interdum · solo pollice. Si manu Sacerdos seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus supra cingulum, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus digitis iunctis et extensis, a fronte ad pectus et ab humero sinistro .ad dexterum signum Crucis format. 869. Si pollice dexterae manus faciendum est signum Crucis, signatur, tactu physico, parva Crux, non ungue, sed pulpa seu parte carnea interna pollicis, ceteris digitis extensis et palma ad locum signandum conversa. 870. Celebrans seipsum, populum, aut quamcunque rem versus populum signans; manum sinistram extensam infra pectus collocat; signans vero rem super. Altari ve! Corporali consistentem, ut Hostiam, Calicem etc., sinistram ex– tensam super Altare collocat Dum signat vero Evangelium, sinistram ponit su– per librum. 2 871. In quavis benedictione per signum Crucis, parvus digitus cum reliquis digitis coniunctus, vertendus est versus rem cuí benedicitur. 872. Cruces quae fiunt super Oblata, debent fieri manu recta et extensa, etiam in transversa parte Crucis. 3 873. Lineae Crucis neque adeo exiguae sint, ut Crux vix distinguatur, nec adeo longae, ut rem signandam valde excedant, v. gr. cum Hostia et Calix si– gnantur, horum terminos lineae vix non exsuperent. 874. Si Calix coopertus signandus est, Crucis centrum sit centrum pallae, · illiusque quatuor brachia producantur, ex quatuor partibus, ad mediam pallae oram et non ultra. Si Calix sit discoopertus, Crux fiat a labio ad labium. 4 , 1 Rit. celebr., fü. III, n. 5. - 2 Jbid. et S. R. C., n. 2572 ad 11. - 3 S. R. C., n. 1275 ad 4; n. 1711 ad 6. - 4 Rit. celebr., tiL IX, n. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz