BCCCAP00000000000000000000799
164 Lib. VII, Pars I, Cap. HI, Art. VI usque ad conclusionem Per Dominum nostrum, ve!. usque ad verba in unitate Spiritus sancti, si conclúsio sit Qui vivis, ve! Qui tecum, ad Sursu!T/ corda et per totam Praefationem, per fere integrum Canonem, infra Pater noster usque ad Amen inclusive, ita teneantur, ut palma unius manus respiciat alteram, digiti extensi ac simul iuncti sint (excipe pollices et indices post Consecrationem), eorumque extremitates distantiam et altitudinem humerorum non excedant. 1 Curet tamen Celebrans ut cubiti lateri adhaereant. 858. Manus ante pectus extendendae sunt usque ad latitudinem humerorum, et eode.m modo statim iungendae (simul caput Cruci inclinando) quoties in Missa dicitur Oremus (ante Pater noster tamen ad Oremus simpliciter iunguntur manus et ad Pater noster extenduntur), et quotiescunque Celebrans conversus ad po– pulum dicit Dominas vobiscum et Orate fraires. 859. In Missis privatís Feriae IV et Sabbati Quatuor Temporum (exceptis illis Pentecostes) ante Orationes, quae Lediones praecedunt, Celebrans manus iunctas extendit ad Oremus, easque statim super Altare ponit ac genuflectit di– cendo Flectamus genua. 2 860. Extenduntur vero manus iunctae et usque ad humeros elevantur et efformando quasi .circulum ante pectus reiunguntur 3 dicendo infra Missam Gloria in excelsisDeo, Credo in unum Deum, Veni, Sanctificator omnipotens aeteme Deus, ad Benedicat vos omnipotens Deus.in fine Missae et ad Benedictio Dei omn.i– potentis in fine distributipnis Sstñae Eucharistiae extra Missam: 861. Manus prius non iunctae ,sed extensae elevantur et iunguntur ame pectus ut supra: ad .Sursum corda (manus tamen usque ad pectus elevantur tantum. et iunguntur ad Gratias agamus Domino, etc.); ante Te igitur initio Canonis; ad utrumq,ue Memento (liberum tamen est Celebranti manus elevare et iungere usque ad faciem vel ad pectus); ad verba fiat dilectissimi Filii tui D. N. l. C. ante Consecrationem. 862. DE ALIIS MANUUM AC DIGITORUM ACTÍONIBUS. - Folia Missalis ab In– troitu usque post Evangelium inclusive, et a Postcommunione usque ad finem Missae, vertantur manu dextera; dum vero Sacerdos stat in medio Altaris, ha-, bens Missale a sinistra (ab Evangelio usque ad Communionem), illa vertat manu sinistra. Interim altera manus super Altare ponitur, nisi etiam ad vertendum folium adhibeatur. 863, Pollex et index utriusque manus post Hostiae consecrationem coniuncti maneant, nisi Hostia in Corporali aut super Patenam iacens accipienda sit aut tangenda, permanentibus reliquis digitis extensis ac coniunctis. 864. Caveat ergo Celebrans ne, dum seipsum signat, Patenam sub Libera nos quaesumus purificat, vel pallam in cooperiendo aut discooperiendo Calice, aut Patenam sumit, pectus percutit; etc., pollices et indices disiungat, aut hjs seipsum, planetam, etc. tangat. 1 Rit. celebr., tit. V, n. 1. - 2 Rit. celebr., tit. V, n. 1; tit. VII, n. 1; tit. X, n. 1 - 3 Rlt. celebr., tit. IV,# n. 3; Caerem. Episc., l. 2, c. 8, rl. 38.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz