BCCCAP00000000000000000000799
De manuum pos.itionibus in Missa 163 849. Manus iunctae decenter super pectus teneantur erectae, sed aliquan– tulum altius elevandae sunt ante faciem linea fere verticaii usque ad mentum ve! os, quin faciem tangant, quando Celebrans orare debet manibus iunctis quin Iibrum irispiciat, ut ad utmmque Memento et in parva meditatione post sumptio– nem S. Hostiae. 850. Celebrans manus ante pectus iunctas teneat ad Introitum, Gloria in excelsis, Evangelia, Credo, Offertorium ac per reliquas partes Missae, nisi alia praescribatur actio vel positio. Ad Munda cor meum autem, ad Sanctus, ad pri– mum Agnus Dei (in Missis de Requie ad tria Agnus Dei) iunctas teneat ínter se et Altare, quin Altare tangant. 1 851. Manus iunctae super Altare ponuntur ad Oramus te, Domine etc. usque ad verba quorum Reliquiae exclusive; per totam Orationem In spiritu humilita– iis et Suscipe,_Sancta Trinitas; ad Te igitur usque ad verba uti accepta habeas exclusive; ad Supplices te rogamus usque ad verba ex hac Altaris participatione exclusive; per tres Orationes ante Communionem, i. e. post Agnus Dei, et ad integrum Placeat tibi, Sancta Trinitas. 852. Cum iunguntur vero manus super Altare, sive ante sive post Consecra– tionem, ita ponantur in medio super oram mensae Altaris, ut parvi digiti dum– taxat frontem seu medium anterioris partis mensae Altaris ve! Antipendii tan– gant, et reliqui digiti sine ulla separatione a parvis digitis in superiore parte mensáe quiescant, residuo manuum inter Altare et se retento. 2 853. DE MANUÚM EXTENSIONE. - Cum manus super Altare extenduntur, sive utraque, sive uha sola, ita pohantur, ut palmae manuum extensis ac iunctis digitis (excipe indices et pollices post Consecrationem) usque ad pulsum hiric inde super Altaris mensa extra Corporale, .et a Consecratione usque ad ,ablutio- nem digitorum intra Corporale quiescant. 3 ' 854. Celebrans utramque manum super Altare ponit sub quolibet Altaris osculo, sub qualibet genuflexione ad Altare (excepta illa quae immediate prae– cedit S. Hostiae elevationem), ad Praefationis versiculos Per omnia saecula et · Dominus vobiscum et ad Per omnia saecula etc. ante Pater noster. 855. Ad Hanc igitur oblationem manus Celebrantis ita extendí debent su– per Oblata, ut palmae sint apertae ac supra Calicem et Hostiam, quin tamen pallam tangant, pollice dextero super sinistrum in modum crucis supra manus. 856. Unam solam'.:manum super Altare extendit Celebrans, dum altera manu aliquid agit,:v. gr. folia vertit, pectus percutit, Oblata signat, Patenam tenet, etc. Nunquam)utem una manus in aere suspensa haereat, dum altera occupata sit, sed iuxta~actionis qualitatem ponitur .vel super Altare, vel super pectus, ve! super librum. 857. Cum manus ante pectus extendendae sunt, ut fieri debet infra omnes Orationes (Collectas, Secretas, Postcommuniones et Orationemsuper populum) 1 Rlt. celebr., tlt. VI, n. 2; tit. VII, n. 8; tit. X, n. 2 et 4. - 2 Rit. celebr., tit. IV, n. 1. - 8 Rit. celebr., tit._IV, n. 1; tit. IX, n. l. · ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz