BCCCAP00000000000000000000799

De genufle"ctionibus in Missa 0 159 Art. III De genuJlexionibus 821. Genuflexio unico genu fit, ut supra n. 181 dictum est, demittendo genu dexterum usque ad terram iuxta talum pedís sinistri (ve! in gradum Altaris) et surgendo sine mora, cum debita gravhate, semperque fit absque capitis ve! cor– poris inclinatione, Iicet nominandum occurrat nomen lesu vel Mariae, aliudve verbum, ad quod inclinatio capitis praescribitur. 822. Utroque genu fit flectendo ad terram primo genu dexterum iuxta talum pedis sinistri, deinde sinistrum genu iuxta dexterum et cum profunda capitis inclinatione (i. e. mediocri capitis et modica humerorum inclina.tione quae in casu habetur ut profunda}. 1 Mox in surgendo, erecto iam capite, erigitur genu sinistrum .et dein dexterum. 823. Quando Celebrans ad Alfare genuflectit, semper manus usque ad pul– sus hinc inde in mensa Altaris ponit, ut se sustineat, praeterquam ante elevatio– nem S. Hostiae; Ministri sacri vero semper manibus ,ante pectus iunctis genu– flectunt. 824. Si ad genuflexionem plura verba, v. gr. Et incarnatus est etc. sunt pro– ferenda, genuflexio lente fíat. Raro autem licet manere genuflexum uno genu .. 825. Si Celebrans aliquando utrumque genu flectat cum pausa, v. gr. ad verba exspiravit, emisit spiritum vel tradidit spiritum, tune manus ante pectus iungit, usquedum sese erigat, sed surgens eas itei:um extendit super Altare, ut se su- 1 stentet. 826. Celebrans in ínfimo gradu Altaris ve! alibí genuflectens, eodem modo, m_anus ante pectus iunctas tenet, nisi Calicem aut aliam rem in manibus portet. 827. Genuflexio genu dextero fit ante Altare Sstñi Sacramenti, et quidem in plano, in primo accessu ad Altare, et in ultimo recessu cum Sacerdos ad sa– cristiam redit, ac quoties ante Altare Sstñi Sacramenti sive pro aliqua proces– sione, benedictione, etc. transit; super infimum gradum autem, cum descendit ad incipiendam Missam. 2 828. Durante Missae Sacrificio (ve! Officio), quamdiu Sacerdos ac Ministri in ambitu Altaris manent, aut tantum ad sedilia procedunt ve! inde reveniunt,. semper genuflectunt super in(i.mum gradum, et si stent in Altari, super suppe– daneum, idque unico genu, sive Sstñum Sacramentum sit expositum, sive in ta- bernaculo reconditum. 3 • 829. Sacerdos ac Ministri sacri, cum ad Altare accedunt, ubi Sstñum Sacra– mentum asservatur, prius genuflectunt, quamvis statim super gradum genu– flexuri sint; et priusquam ab Altari recedant, similiter genuflectunt, quamvis modo a genuflexione surrexerint. 1 S. R. C.. n. 4179 ad l. - 2 S. R. C., n. 2682 ad 47. - 3 S. R. C., n. 2682 ad 47 et 49•.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz