BCCCAP00000000000000000000799
158 Lib. III, Pars I, Cap. IH, Art. 11 pria quam in Canone; 1 ad nomen Episcopi Ioci in Oratione pro illo quando ipse functioni assistit; 2 et apud nos, ad nomen S. P. N. Francisci, quacunque pro– nuntietur occasione. _815. Cum nominatur Iesus vel dicatur Gloria Patrí et Oremus, caput versus Crucem,-vel versus Ssfüum Sacramentum, si sit expositum, inclinatur; sub Evan– gelio tamen inclinandum est versus librum, nisi Sstñum Sacramentum in Altari sit expositum, quo casu Celebrans versus Sacramentum inclinationem facit. Ad nomina B. V. Mariae et Sartctorum de quibus dicitur Missa ve! fit comme– moratiq specialis, caput inclinatur versus librum, nisi in loco principali Altaris · habeatur simulacrum ve! imago B. M. V. aut Sanctorum, ad quam, éxtra Evan– gelium, caput inclinatur. Ad nomen Summi Pontificis'.versus"librum inclinatur. 816. In Missis de Requie, cum nihil commune habeant cum Officio diei, nulla fit in Canone inclinatio ad nomen Sancti occurrentis, nec in Missis votivis de dicto Sancto. 817. PROFUNDAM C0RP0RIS inclinationem (qua corpus adeo inclinatur ut palmis utriusque manus facile sit genua tangere) facit Celebrans: postquam descenderit ad incipiendam Missam, nisi ibi adsit Sstñum Sacramentum; 3 in Missa ad Confiteor, donec minister dixerit Misereatur et ipse responderit Amen; ad Manda cor, Iube Domine, Dominus sit etc.; ad Te igitur initio Canonis usque ad petimus inclusive; ad Supplices te rogamus etc. usque ad quotquot inclusive. Eadem profunda inclinatio facienda est in accessu ad Altare et in recessu ab eodem nisi in eodem Altari SStñum Sacramentum asservetur, quo in casu unicum genu flectere debet. 4 818. Eadem reverentia praestanda est a Celebrante in Altari, in quo Ssmum Sacramentum non asservatur, ante et post incensationem Crucis, et quoties sub incensatione ante medium Altaris transit. 5 819. MEDIOCRIS coRP0RIS inclinatio (qua caput et humeri mediocriter in– clinantur) fit: priusquam Celebrans descendat de Altari ad Missam incipiendam; ad Deus tu conversus usque ad Oremus inclusive; ad Oramus te Domine usque ad quorum Reliquiae exclusive; ad In spiritu humilitatis etc.; ad Suscipe Sancta Trinitas etc.; ad Sanctus usque ad Benedictus qui venit exclusive; sub utraque consecratione, cubitis super Altare positis; ad tres orationes post Agnus Dei; ad tria Domine, non sum dignus etc.; ad sumptionem S. Hostiae. 820. Eadem inclinatio mediocris addenda est genuum flexioni in accessu ad Altare, in quo Sstñum Sacramentum est expositum, et in recessu ab eodem. 1 Rit. celebr., tit. V, n. 2. - 2 S. R. c., n. 2049 ad 3. - 3 Rit. celebr., tít. 111, n. t. - 4 Rit. celebr., tit. II, n. 2 et tít. XII, n. 5. - 5 Rit, celebr,, tit. IV, n, 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz