BCCCAP00000000000000000000799
De inclinationibus in Missa 157 debet recedere "e medio versus cornu evangelii. Si non sit expositum Sanctis– simum, stans in medio ad Altare, se vertit « in medio>> 1 dextrorsum, et deseen - dit in medio ad planum aut ad populum; 810. Stans ad Altare extra medium, ita se vertat Celeb.rans ut faciem con - vertat ad medium, i. e. ad tabernaculum aut Crucem Altaris. 811. Si in medio stans totaliter se vertere debet ad populum, semper vertat se dextrorsum et revertatur ad Altare sinistrorsum, nisi rubrica aliter praescri– bat, puta ad Orate fraires. 812. In operando graviter agat, ita tamen, ut actiones non sint morosae, quae taedio afficiunt circumstantes. Ideo unaquaeque actio suo tempore et ordine, nec prius nec postea, perficiatur, et simul fiant quae simul fieri debent. Insuper refugiat Celebrans atque reformidet quod facit facere citius, ne et gravia et Ievia, et eaque non pauca, vel omittantur, vel immutentur. Art. II De inclinationibus 813. PROFUNDA CAPITis inclinatio (ea nempe quae fit tota capitis et ali– quantula etiam humerorum inclinatione) fit a Celebrante: Cruci ve( imagini Crucifixi in sacristia ante discessum ad Altare et post regressum ab eo, capite cooperto; dum accedat ad Altare et Calicem deferens hansit ante ,:\ltare maius in quo Sstñum Sacramentum non asservatur, 2 ve! ante insignem Reliquiam Sancti publice expositam, capite ut supra cooperto; in Missa ad Gloria Patri ., quoties occurrit; in hymno Gloria in excelsis ad verba Deo, Adoramus te, Ora– tías agimus tibi, lesl! Christe, Suscipe deprecationem nostram; ad nomina Jesu et SS. Trinitatis, quotiescunque occurrunt; ad Oremus quoties dicit; si· in defectu ministri ipse Celebrans portat Missale transiens ante medium Altaris; ad Credo dum pronuntiat Deum, Iesum Christum et siinul adoratur; in Praefatione ad Grafías agamus dum proferí verba Deo nostro; ad utrumque Memento dum facit commemorationem; ad verba Tibi grafías agens ante utramque consecratiorlem; ad Per eundem Christum Dominum nostrum in fine Memento Mortuorum; ad triplex Agnus Dei; in feriis Quadragesimae ad. Humiliate capita vestra Deo; ad Placeat tibi, sancta Trinitas; ad Benedicat vos Omnipotens dum pronuntiat vo– cem Deus. 814. SIMPLEX CAPITIS inclinatio (ea quae fit depressione solius capitis) fit a Ce!el:)rante: notabiliter ad nomen B. Mariae Virginis quoties occurrit; leviter ad nomen Sancti de quo dicitur Missa, ve! de quo agitur Vigilia vel commemora– tio, ª etiam infra Octavam eiusdem Sancti, cuius Officium ve! commemoratio per accidens fieri nequit; 4 ad nomen regnantis Pontificis tam in Oratione pro- 1 Rit. celebr. tit. X, n. 6. - 2 Ve! transita latere eius: Ephem. Lit., 1912, p. 581, l. - 3 S. R. C., n. 2572 ad 20; n. 4281 ad 2. - 4 S. R, C., n. 4116 ad l. Si Octava sit simplex, fit tan– tum inclinatio in sola die Octava.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz