BCCCAP00000000000000000000799

156 Lib. IH, Pars I, Cap. UI, Art. I renter sumantur, ms1 nausea fíat: tune enim species consecratae caute sepa– . rentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et postea in sacrarium proiiciantur. Quod si species non appareant, comburatur vomitus, et cineres in sacrarium mittantur. 803. Si Hostia consecrata, vel aliqua eius partícula dilabatur in terram, reverenter accipiatur, et locus ubi cecidit, mundetur et aliquantulum abradatur, et pulvis seu abrasio huiusmodi in sacrarium immittantur. Si ceciderit extra CÓrporale in mappam, seu alio quovis modo in aliquod linteum, mappa vel lin– teum huiusmodi diligenter Iavetur, et lotio ipsa in sacrarium effundatur. 804. Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si Sacerdos ignoret ritus et caeremonias ipsas in eo servandas. CAPUT III DE QUIBUSDAM REGULIS GENERALIBUS AD CELEBRANTEM PERTINENTIBUS Art. I De positione corporis 805. Semper in sacris functionibus peragendis Celebrans prae oculis habeat primo et principaliter earum omnium, sed praecipue tremendi Missae .Sacrificií dignitatem, quo nihil est majus, nihil salutarius, nihil sanctius, divinius nihil; deinde fidelium aedificationem, quibus Mysterii magnitudo et majestas externa caeremoniarum ac rituum specie magis eluceat. 806. Stans ad Altare, Celebrans stare debet « erectus », ut dicit Rubrica, 1 et quidem toto corpore, non in utramque partem vacillans, non capite hinc inde inclinatus et multo minus brachiis aut cubitis Altari innixus, nisi specialibu·s rubricis injungitur, ut in utraque consecratione ac S. Hostiae sumptione. Caveat praeterea in celebratione caput aut corpus indecenter librare seu agitare, sed se teneat immobilem, nisi quando motus capitis aut corporis requiritur. Pectes teneat in eadem linea ·ad invicem prope admotos. 807. Sedere debet Celebrans erecto corpore, manibus, si aliunde non occu– pantur, supe(genua modeste impositis, supra casulam; cruribus nec extensis, nec multum:ab :invicem separatis, nec praesertim decussatis seu superpositis .. 808. In procedendo, procedat semper « oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore ». 2 ¿In accessu ergo ad Altare ve! in recessu ab ipso, ve! si ab uno ad aliud cornu se conferat Celebrans, vel se vertat ad populum, semper moqeste, graviter· et cum decore iricedat, quin caput inclinet aut oculos circumcirca volvat. 809. Dum se vertit Celebrans, attendat ne terga vertat SS. Sacramento ex– posito; quare in convertendo se ad populum vel in descendendo ad planum,. 1 Rlt. celebr. tit. III, n. l. - 2 Rit. celebr. tit. 11, n. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz