BCCCAP00000000000000000000799
De defectibus Missae 155 .sacrarium proiiciatur. Si autem non fuerit ei nausea nec ullun1 periculum timeat, sumat cum Sanguine. 794. Si aliquid venenosum ceciderit in Calicem, ve! quod provocaret vomi– tuin, vinum consecratum reponendum est in alio Calice, et aliud vinum cum aqua apponendum denuo consecrandum; et, finita Missa, Sanguis repositus in panno lineo, ve! stuppa tamdiu servetur, donec species vini fuerint desiccatae, et tune stuppa comburatur, et coinbustio in sacrarium proiiciatur. 795. Si aliquid venenatum contigerit Hostiam consecratam, tune alteram ,consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa servetur in Tabernaculo, loco separato, donec species corrumpantur, et corruptae deinde mittantur in ·sacrarium. 796. Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in Calice, digito ad labium ·Calicis eam adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat vinum, et sumat. 797. Si Hostia ante consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter .appareat, talis Hostia consecretur: si autem scandalum populo esse possit, alia .accipiatur et offeratur: quod si illius ·Hostiae iam erat facta oblatio, eam post .ablutionem sumat. Quod si ante· oblationem Hostia appareat contracta, acci– piatur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit. 798. Si propter frigus, ve! negligentiam Hostia consecrata dilabatur in Ca– licem, propterea nihil est reiterandum; sed Sacerdos Missam prosequatur, fa- · ,ciendo caeremonias et signa consueta cum residua parte Hostiae quae non est madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non ,extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et Sanguinem, signans se cuní Calice dicens: Corpus et Sanguis Domini nostri, etc. 799. Si in hieme Sanguis congeletur in Calice, involvatur Calix pannis cale– factis: si id· non proficeret, pbnatur in fervénti aqua prope Altare, dummodo in •·Calicem non intret, donec liquefiat. 800. Si per negligentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si quidem ·super terram seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur quan– tum satis est, et abrasio comburatur; cinis vero in sacrarium recondatur. Si vero super lapidem Altaris ceciderit, sorbeat Sacerdos stillam, et locus bene .abluatur, et ablutio in sacrarium proiiciatur. Si super linteum Altaris, et ad .aliud linteum stilla pervenerit; si usque ad tertium: linteamina ter abluantur ubi stilla ceciderit, Calice supposito, et aqua ablutionis in sacrarium proiiciatur. Quod si in ipso solum Corporali, aut si in vestibus ipsis Sacerdotalibus ceciderit, ,debet similiter ablui, et ablutio in sacrarium proiici. Si in substrato pedibus panno, ve! tapeto, bene abluatur, ut supra. 801. At si contingat totum Sanguinem post consecrationem effundi, si qui– ,dem aliquid ve! parum remánsit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine fiat ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et aquam, ,et consecret ab eo loco: Simili modo, postquam coenatum est, etc. facta prius ta– men Calicis oblatione, ut supra. 802. Si· Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appareant, reve-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz