BCCCAP00000000000000000000799
154 Lib. III, Pars I, Cap. U, Art. V celebrare, ms1 ex illa corporis commotione tanta evenerit perturbatio mentis, ut abstinendum videatur. 789. DE DEFECTIBUS IN MINISTERIO IPSO OCCURRENTIBUS. - Possunt etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud desit: ut, si celebretur in loco non. sacro, vel non deputato ab Episcopo, ve! 'in Altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint luminaria cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab aurora usque ad meridiem com– muniter; .si celebrans saltem Matutinum cum Laudibus non dixerit; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotalibus; si vestes sacerdotales et mappae non sint ab Episcopo, ve! ab alio hanc habente potestatem benedictae; si non adsit Cle– ricus, vel alius deserviens in Missa, ve! adsit qui deservire non debet, ut mu– lier; si non adsit Calix cum Patena conveniens, cuius cuppa debet esse aurea ve! argentea ve! stannea, non aerea vel vitrea; si Corporalia non sint munda, quae debent esse ex lino, nec serico in medio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habente potestatem benedicta, ut etiam superius dictum est: si celebret capite cooperto sine dispensatione: si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere. 790. Si Sacerdote celebrante, viol.etur Ecclesia ante Canonem, dimittatur Missa: si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel allu– vionis. ve! ruina loci ubi celebratur, ante consecrationem dimittatur Missa; post consecrationem vero Sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti, omis– sis omnibus aliis. 791. Si Sacerdos ante consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit aut moriatur, praetermittitur Missa. Si post consecrationem Corporis tantum, ante consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato id accidit, Missa per alium Sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis etiam per non ieiunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus, adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia Hostia consecrata, Sacerdos qui Mis– sam supplet, dividat Hostiam, et unarn partem praebeat infirmo, aliam ipse sumat. Si autem semiprolata forma Corporis obiit Sacerdos, quia non est facta consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Silvero obierit semi– prolata forma Sanguinis, tune alter prosequatur Missam, et super eumdem Ca– licem repetat integram formam ab eo loco: Simili modo"postquam coenatum est; ve! posset super alium Cali.cem praeparatum integram formam proferre, et Ho– stiam primi Sacerdotis, et Sanguinem a se consecratum sumere, ac de.inde Ca– licem relictum semiconsecratum. 792. Si quis extra huiusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non sumpserit, gravissime peccat. 793. Si musca, ve! aranea, ve! aliquid aliud ceciderit in Calicem ante conse– crationem, proiiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in Calice, misceat parum aquae, offerat, ut supra, et prosequatur Missam: si post consecrationem ceciderit musca aut aliquid eiusmodi, et fiat nausea Sacerdoti, extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio huiusmodi in
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz