BCCCAP00000000000000000000799
. De defectibu8 Missae 153 decenter conservet, quousque vel in Tabernaculo reponatur, vel ab altero suma 0 tur; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam ipsemet sumere. 778. Si intentio non sit actualis in ipsa consecratione propter evagationem mentís, sed virtualis, cum accedens ad Altare intendat facere quod facit Eccle– sia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet Sacerdos, ut etiam actualem inc tentionem .adhibeat. 779. DE DEFECTIBUS DISP0SITIONIS ANIMAE. - Si quis suspensus, excommu– nicatus, degradatus, irregularis, vel alias canonice impeditus celebret, conficit quidem Sacramentum, sed gravissime peccat, tam propter Communionem, quam indigne sumit, quam propter exsecutionem Ordinum, quae sibi erat inter- dicta. . , 780. Si quis habens copiam Confessoris celebret in peccato mortali, graviter peccat. 781. Si quis autem in casu necessitatis, non habens copiam Confessoris, in peccato mortali absque contritione celebret, graviter peccat. Secus, si conte- ' ratur: debet tamen, cum primum poterit, confiteri. 782. Si in ipsa celebratione Missae Sacerdos recordetur, se esse in peccato mortali, conteratur cum proposito corrfitendi, et satisfaciendi. 783. Si recordetur, se esse excommunicatum, ve! suspensum, aut locum esse interdictum, similiter conteratur cum proposito petendi absolutionem. Ante consecrationem autem in supradictis casibus, si non timetur scandalum, debet Missam incoeptam deserere. 784. DE DEFECTIBUS DISP0SITIONIS C0RP0RIS. - Si quis non est ieiunus post mediam ·noctem, etiam post sumptionem solius aquae, ve! alterius potus aut .cibi per modum etiam medicinae, et in quantacumque parva quantitate, non potest communicare nec celebrare. 785. Si autem ante mediam noctetµ cibum aut potum sumpserit, etiamsi postmodum non dormierit, nec sit digestus, non peccat: sed ob perturbationem mentís, ex qua devotio tollitur, consulitur aliquando abstinendum. 786. Si reliquiae cibi remanentes in ore transglutiantur, non impediunt Communionem, cum ,non transglutiantur per modum cibi, sed per modum sa– livae. Idem dicendum, si lavando os deglutiatur stilla aquae praeter intentiónem. 787. Si plures Missas in una die celebret, ut in Nativitate Domini, in una– quaque Missa abluat digitos in aliquo vase mundo, et ih ultima tantum per- cipiat purificationem. · 788. Si praecesserit pollutio nocturna, quae causata fuerit ex praecedenti cogitatione, quae sit peccatum morfale, vel evenerit propter nimiam crapulam, abstinendum est a Communione et celebratione, nisi aliud Confessario videatur. Si dubium est, .an in praecedenti cogitatione fuerit peccatum mortale, consu– litur abstinendum, extra tamen casus ::1ecessitatis. Si autem certum est, non fuisse in illa cogitatione peccatum mortale, vel nullam fuisse cogitationem, sed evenisse ex naturali causa aut ex diabolica illusione, potest communicare et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz