BCCCAP00000000000000000000799

De defectibus Missae . 151 scilicet ab illis verbis: Qui pridie quam pateretur; et illam priorem si non sumpse– rit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, ve! alii sumendam tradat, ve! alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum de perfectione Sacramenti maioris est pon~ deris quam quod a ieiunis sumatur. · 762. Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatione, ut supra, Sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui pridie; ac statim sumat utrumque, et prosequatur Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo. 763. Si Hostia consecrata dispareat, ve! casu aliquo, ut vento aut,miraculo, ve! ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tune altera consecretur ab eo loco incipiendo: Qui pridie quam pateretur, facta eius prius oblatione, ut supra. 764. DE DEFECTU VINI. - Si vinum sit factum penitus acetum, ve! penitus putridum, ve! de uvis acerbis seu non maturis e:x;pressum, ve! ei admixtum tan– tum aquae ut vinum sit corruptum, non conficitur Sacramentum. 765. Si vinum coeperit acescere, ve! corrumpi, ve! fuerit aliquantum acre, ve! mustum de uvis tune expressum, ve! non fuerit admixta aqua, ve! fuerit admixta aqua rosacea seu alterius distillationis, conficitur Sacramentum, sed conficiens graviter peccat. 766. Si Celebrans ante consecrationem Sanguinis, quamvis post consecra– tionem Corporis, advertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in Calice; debet statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare: incipiendo ab illis verbis: Simili modo, etc. 767. Si post verba consecrationis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in Calice, et consecret, resumendo a verbis praedictis: Simili modo, etc. 768. Si hoc advertat post sumptionem Corporis, ve! huiusmodi aquae, ap– ponat aliam Hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in Calice, of– ferat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit ieiunus. Ve!, si Missa celebretur in loco publico, ubi piures adsint, ad evitandum scandalum poterit .apponere vinum curri aqua, et. facta oblatione ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi cetera. 769. Si quis percipiat ante consecrationem, ve! post consecrationem, totum vinum esse acetum, ve! alias corruptum: idem servetur quod supra, a.e sí de– prehenderet non esse positum vinum, ve! solam aquam fuisse appositam in Calice. 770. Si autem Celebrans ante consecrationem Calicis advertat; non fuisse appositam aquam: statim ponat eam, et proferat verba consecrationis. Si id advertat post consecrationem Calicis: nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacramenti. 771. Si materia quae esset apponenda, ratione defectus ve! panis ve! vini, non posset ullo modo haberi: si id sit ante consecrationem Corporis ulterius pro– cedi non debet: si post consecrationem Corporis, aut etiam vini, deprehenditur

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz