BCCCAP00000000000000000000799

De Calendario Mi 1 ssae 149 Art IV De Calendario in Missa sequendo 745. In omnibus ecclesiis et oratoriis utendum est Calendario dioeceseos (ve! in Missionibus Calendario universalis Ecclesiae), nisi probetur adhibendum esse proprium Calendarium Instituti religiosi. 746. In ecclesiis et oratoriis Ordini religioso propriis, itemque apud Monia– les et Sorores eiusdem Ordinis, adhibendum est proprium eius Calehdarium. 1 747. Tertiarii utriusque sexus, etsi tantum recitent Officium parvum B. M. V., possunt hab.ere Calendarium Ordinis ad quem pertinent, 2 tenentur i!lud habere, electione facta. ' , 748. In aliis ecclesiis et oratoriis, quae non sint propria fostituti religiosi, ' tamen adhibendum est proprium eius Calendarium, si tales. ecclesiae ve! ora– toria alicui religiosae familiae aut domui (non vero personae privatae) in perpe– tuum ve! tempus indefinitum (non transeunter tantum) sint concredita, i. e. si ei tota administrat.io ecclesiae vel oratorii auctoritative tributa est, attt Si sint ecclesiae filiales Paroeciae regularis, aut Communitas religiosa apud eccle– siam divina .peragat Officia. ª 749. Juxta regulam generalem, Missa, quoad fieri potest, cum Offido con– veniat, i. e. cum Calendario ecclesiae ve! oratorii, in quo celebratur; ideo sacer– dos; celebrans in propria ecclesia, Missam dicere debet conformem Officio quod recitaverit, nisi Officium fuerit ritus duplici inferioris et in hoc casu liberum illi est, Missam de die, ve! Votivam vel de Requie celebrare, nisi Votivae et de Re– quie prohibeantur. 750. Qui celebrat in aliena ecclesia vel oratorio publico, Missam omnino con– formem Cal.endario istius ecclesiae ve! oratorii dicere debet, etsi Missa fuerit Beati, aut propria. Regularium, exclusis tamen peculiaribus ritibus Ordinum et ecclesiarum propriis. 4 751.. Oratoriis publicis hac in re accensentur Oratoria Cardinalium et Epi– scoporum in propriis domibus, Oratoria principalia Seminariorum, Collegiorum, piarum Communitatum, Hospitalium, · Carcerum et similium. 5 752. In huiusmodi tamen ecclesiis ve! oratoriis, si Officium agatur ritu qui permittat Missas \:Otivas, unicuique celebranti (exceptis diebus quibus rubricae aut decreta hanc optionem tollunt) integrum est optare pro Calendario loci i. e. ecclesiae vel oratorii in quo celebrat, ve! propriam Missam tamquam festivam ce– lebrare 6 ut ibi in Missali assignatam aut de Communi desumptam, nisi agafor de Beatis, de quibus extra propriam ecclesiam Missa dici nequeat, omisso tamen Symbolo, si in propria ecclesia addendum sit ratione Reliquiae ve! Titularis, et 1 S. R. C., n. 4312. - 2 S R. C., n. 4132 ad 1.- 8 S. R. C., n. 4051 ad 2 .et .3; 11. 4151; n. 4252; 11. 4248. - 4 S. R, c., n. 3862; Add. et Variat. in Rubr. gen. Miss., Tit. VI, n. 6. - , 5 S. R. c., n. 3910. - 6 S. R. C., 11, 3892 ad 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz