BCCCAP00000000000000000000799
148 Lib. III, Pars I, Cap. II, Art. III Missam celebrare diebus sollemnioribus supra assignatis, alias exceptis, die Na– tivitatis Domini potest ibi Sacerdos tres Missas dicere. 736.. In ceteris oratoriis privatis Ordinarius lod iusta et rationabili de causa, nonnisi unius Missae, per modum actus, in casu aliquo extraordinario permit– tere potest celebrationem, postquam oratorium visitaverit et probaverit. 1 737. In privatis coemeteriorum aediculis, i. e. a privatis ad suam sepulturam erectis, Ordinarius loci, praevia visitatione et probatione, permittere habituali– ter potest etiam plurium Missarum celebrationem. 2 738. Privilegium altaris portatilis secumfert facultatem ubique celebrandi, honesto tamen ac decenti loco et super petram ·sacram, non autem in mari. 739. Ut possit celebrari in maí:í, requiritur indultum Sedis :Apostolicae spe– ciale quod regulariter exigit, ut mare sit tranquillum et absit omne periculum irreverentiae et effusionis Sstñi Sanguinis. Optandum etiam: est ut praesto sit alius Sacerdos, ve! Diaconus qui pedem calicis post consecrationem teneat. 740. Si in navi non habeatur Capella vel ¿\Jtare fixum, curent omnino Mis– sionarii ne locus ad celebrationem Missae delectus quidquid indecens aut inde– corum prae se ferat; quod certe evenerit si augustissimum Altaris mysterium in cellulis celebraretur pro privatis viatorum usibu,s destinatis. 3 741. Superior maior potest, iusta tantum ac ralionabili de causa, in aliquo extraordinario casu et per modum actus licentiam concedere celebrandi extra ecclesiam et oratorium super petram sacram et decenti loco, nunquam autem in cubiculo. 4 742. Cum consensu Ordinarii loci potest Superior maior etiam permittere ut sub dio Missa celebretur in casu ,,,exJraordinario, nempe alicuius peculiaris sollemnitatis aut magnae peregrinationis, ítem impossibilitatis celebrandi in ecclesia quae v. gr. destructa esset per incendium, non autem occasione alicuius politicae aut aliae ptofanae festivitatis. 5 743. Ecclesiae et oratoria consecrantur ab Episcopo, et si polluta sint, vi. iuris ab ipso solo vel, in Religionibus Clericalibus exemptis, a Superiore maiore · reconciliari possunt. Simplex sacerdos, tantum de licentia Ordinarii, potest ec– clesiam consecratam reconciliare. In casu tamen gravis et urgentis necessitatis, si Ordinarius adiri nequeat, Rectori ecclesiae consecratae fas est eandem recon– ciliare, certiore facto postea Ordinario. 0 744. Ecclesiae benedictae ac violatae reconciliatio per Rectorem eiusdem, vel quemlibet sacerdotem de consensu saltem praesumpto Rectoris fiat. 7 1 C. l. C., can. 1194. - 2 Ibídem, loe..cit. - 3 S. C. Propag., 1 mart. 1902. - 4 c. l. C., can. 822, § 4. - 5 S. C. de discipl. Sacram,, 26 lul. 1924: A, A. s., XVI, p. 370. - 6 C. l. C., can. 1176, § 2 et 3. - 7 Rit. Rom., tít. VIII; cap. 28, n. 8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz