BCCCAP00000000000000000000799

146 Lib. IiII, Pars I, Cap. 11, Art. II 718. Regulares ubique Missam celebrare possunt duabus horis ante auroram et duabus horis post meridiem. Idipsum facere possunt et Sacerdotes saeculares in ecclesiis Regularium. 1 · 719. In nocte Nativitatis Domini inchoari media nocte potest sola Missa Conventualis et Paroecialis, non autem alia sine Apostolico indulto. 2 720. In omnibus tamen religiosis seu piis domibus oratorium habentibus cum facultate sanctissimam Eucharistiam habitualiter asservandi, nocte Nati– vitatis Domini, unus sacerdos tres rituales Missas vel, servatis servandis, unam tantum quae adstantibus omnibus ad praecepti quoque satisfactionem valeat, celebrare potest et sacram Communionem petentibus ministrare. 3 Haec conces– sio non valet quoad ecclesias religiosorum quae publico fidelis populi usui inser– viunt, nisi deficiat oratorium; in quovis autem casu celebratio fieri debet ianuis clausis. 4 Hoc tamen.non significat extraneos esse omnino arcendos, sed eos non esse indiscriminatim admittendos. 5 721. In casu verae necessitatis licet etiam media nocte celebrare ad mi– nistrandum Viaticum moribundo. 722. Si alicuius Eucharistici Conventus tempore augustum Sacramentum, uti mos est, publice adorandum per totam noctem exponatur, licet unam Mis– sam a media nocte litari; sacerdotes porro, qui nocturnae huiusmodi adorationi interfuerint, prima praefata Missa expleta vel prima post mediam noctem hora transacta, Sacrum peragere possunt. 6 723. Missa privata dicenda est saltem post Matutinum et Laudes expletas, nisi rationabilis causa aliter suadeat. 724. Missa Conventualis celebrari debet immediate post Horam canoni– cam a Rubricis et Decretis designatam, ita ut inter illas br.eve vel longum , aliquod temporis spatium intercedere nequeat 7 Q,uae hora varia est pro diver– sitate Temporum et Missarum. 725. Post Primam dicitur Missa Conventualis de Requie prima die libera mensis, extra Adventum, Quadragesimam, Tempus paschale et mensem No– vembris; item Feria II cuiusque Hebdomadae libera, extra Quadragesimam et Tempus paschale. Ubi vero dicuntur eorum Vigiliae mane post Matutinum diei, dictis eiusmodi Vigiliis cum Laudibus, immediate dici potest Missa pro defunctis. Post Tertiam Missa de Dominica (etsi anticipata vel etiam quoad Officium trans– lata), de Vigilia Nativitatis Domini, si venerit in Dominica, de VigHia Epipha– niae, de Festis duplicibus et semiduplicibus, et de Octavis tam privilegiatis quam communibus. Itero Missa de Dominica praecedenti impedita infra Octa– vas privilegiatas. 726. Post Sextam dicitur Missa de Octava ve! Festo simplici, de Officio 1 Const. Quanta in vinea Domini, Oregorli XIII, 7 maii 1578; Pius VI, 24 ian. 1783 et 10 maii 1785. - 2 C. l. C., can. 821, § 2. - 3 C. l. C., can. 821, § 3, - 4 S. C. S. Officii, 26 nov. 1908, - 5 Cfr. A. VERMEERSCH, De religiosis institutis et personis supplem. et monum. Periodica, IV (1909) p. 312. - 6 Breve.. Pii Pp. XI, 7 mart. 1924: A. A. S., XVI, p. 154. - 7 S. R. C., n. 4053 ad 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz