BCCCAP00000000000000000000799
De tempore celebrandi 145 708. Pro vino eucharistico requiritur ad validitatem vinum de vite ex _uvis maturis expressum et non substantialiter corruptum. Ad liceitatem requiritur vinum plane fermentatum, absque mixtione aliorum Iiquorum, clarum et non mustum aut_acidum. Vinum vero quod acescere aut corrumpi incipit, est graviter illicitum. 1 709. Vinum album pro Sacrificio praeferendum est rubro, propter linteo– rum munditiem, non vero propter liceitatem a'ut validitatem. 710. Aqua, quae vino co.nsecrando in Sacrificio Missae in modicissima qui– dem quantitate infunditur, sit naturalis, pura ac !impida. 711. Vinum ante consecrationem in Calice congelatum, consecrari nequit antequam liquefactum fuerit halitu aut alio artificiali modo. 712. Ad distinguendum vinum ab aqua, et propter maiorem munditiem, iuxta Rubricas 2 requiritur, ut ampullae sint ex vitro vel crystallo confectae, nunquam vero ex plumbo aut alio metallo communi. Ampullae ex auro, argento aut alio metallo pretioso permittuntur, 3 statui autem nostro parum sunt con– venientes. Art. II De tempore celebrandi 713. <• Missae Sacrificium omnibus · diebus celebrari potest, exceptis iis qui proprio Sacerdotis ritu excluduntur >>. 4 714. Iuxta ritum Romanum cuilibet sacerdoti Iicet quotidie j\1.issam cele– brare, excepta Feria VI maioris Hebdomadae, in qua omne Sacrificium est in– terdictum, et Feria V in Coena Domini et Sabbato Sancto, in quibus Missae pri– vatae prohibentur et una tarrtum.Missa coniuncta cum caeremoniis istorum die- rum permittitur. · 715. In domo ubi peragi nequeunt Officia maioris Hepdomadae, potest Su– perior regularis in Coena Domini per se ve! 'per alium, in oratorio vel, ianuis clau– sis, in ecclesia Missam privatam celebrare ad Communionem suis· dandam. Cui Missae solí familiares possunt assistere. 5 716. Missa inchoari non potest citius quam una hora ante auroram vel serius quam una hora post meridiem, 6 nisi adsit iusta causa vel legitima concessio. 717. Aurora computanda est non mathematice sed ex aequitate canonica ad normam can. 33 § 1, facta facultate sequendi tempus locale verum, ve! me– dium aut extraordinarium. In regionibus in quibus aurora deficit, sumenda est morafiter, quando scilicet terminari solet hominuni quies et inchoari labor iuxta probatam regionum consuetudinem. 7 I 1 Defect. in celebr. Miss. occurr., IV, 2. - a Rubr. gen. Miss., tlt. XX. - 3 S. R. C., ·n, 3149. - 4 C. 1, C., can. 820. - 5 S. R. C., n. 2799 ad 2. - 6 c. l. C., can. 821, § l. - 7 s. R. c., n. 614. 10
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz