BCCCAP00000000000000000000799
144 Lib. III, Pars I, Cap .. II, Art. 1 701; Votivae distinguuntur stricte dictae et latiori sensu sumptae. Votivae stricte dictae sunt Missae, quae extra ordinem Officii diei celebrantur. ex voto seu voluntate sive Ecclesiae, sive Celebrantis sive petentis. Dividuntur potissi– mum in Votivas: sollemnes pro re gravi et puMica causa, quae de mandato vel consensu Ordinarii, qualibet vice obtinendo, celebrantur in cantu cum concursu populi; privilegiatas, quae ob varias causas, ab auctoritate $. Sedis probatas, celebrari possunt, et specialibus indultis privilegiari solent, quibus ad Votivam_ sollemnem pro re gravi plus minusve accedunt et saepe « ad instar Votivae sol– Iemnis » celebrantur; privatas, quae ex privata devotione celebrantur cum vel sine cantu. Id vero passim non fíat, nisi ob rationabilem causam, et quoad fieri potest, Missa cum Officio conveniat. 1 702. Votivae latiori sensu sumptae sunt illae Missae, quae non quidem sunt conformes Officio diei, sed tamen respondent Officio (aliquo modo saltem) com– memorato. Cum vel sine cantu celebrari possunt, et vocantur privatae in oppo– sitione ad Missam Conventualem. 703. Sequuntur tandem Missae de Requie, quae pro tribus sollemniodbus diebus quibus Ecclesia et pietas christiana ad orandum pro defunctis speciali modo nos excitant, habent varias formulas: nempe primam pro Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum; secundam pro die obitus ac sepulturae et tem– pore proxime sequenti; tertiam pro die anniversaria obitus ac sepulturae. Et quia extra has dies pluries Missam pro defunctis offerre Iicet, habetur quarta for– mula: In Missis quotidianis Defunctorum. CAPUT II DE REQUISITIS AD MISSAE CELEBRATIONEM Art. I De materia Sacrificii 704. ce Sacrosanctum Missae Sacrificium offerri debet ex pane et vino, cui modicissima aqua miscenda est "· 2 705. Pro pane eucharistico, ut · valida sit materia, requiritur panis triticeus, ex farina triticea cum aqua naturali confectus, igne coctus et non substantialiter corruptus. Ut licita sit materia, hostiae sint mere triticeae, absque mixtione ex aliis frumentorum generibus aut fabis confectae. Panis sit azymus pro Latinis, recenter i. e. a viginti diebus aut ad summum ab uno mense confectus. Sit for– mae rotundae, integrae et candidae, maior pro Celeb'rante quam pro Fidelibus. 706, Cum minori hostia celebrare licet, deficiente maiore hostia et secluso seandalo. 707. Magna sollicitudine hostiae consecrandae a Sacrista a micis et segmi– nibus liberandae sunt, ne posteaquam consecratae sunt, decidant ac pereant. 1 Rubricae gen. Miss. Rom., Tit. IV, n. 3. - 2 C. l. C., can. 814.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz