BCCCAP00000000000000000000799
De Officio parvo B. M. V. 141 ficit Salutatio angelica. Matutinum, si separetur a Laudibus, concludi debet per y;. Fidelium animae etc. et Pater noster: Laudibus vero in casu praemitten– dum est Ave Maria. 691. Post Deus, in adiutorium etc., ad omnes Horas et per totum annum dicitur Alleluia, praeterquam a Completorio Sabbati ante Septuagesimam usque ad Nonam Sabbati sancti inclusive: tune, enim dicitur Laus tibi, Domine etc. Tempore autem paschali, non additur Alleluia Invitatorio, Versibus, Respon– soriis et Antiphonis, praeter Antiphonam Regina caeli, quae dicitur ad Cantica evangelica. 692. Antiphonae )n toto Officio parvo non duplicantur. 693. Antiphonae, Psalmi, Capitulum et Hymnus Vesperarum sumuntur de Communi Festorum B. M. V. Similiter Antiphonae et Psalmi Nocturnorum, hac ratione: Dominica, Feria II et V, sumuntur de I Nocturno; Feria III et VI, de II Nocturno; Feria IV et Sabbato, de III Nocturno. Ad Laudes dicuntur Psalmi de Dominica, ut in priore schemate. 694. Hymnus Te Deum dicitur, omisso tertio Responsorio, in festis B. M. V., quolibet anni tempore occurrentibus, et omnibus insuper anni diebus extra Adventum ac tempus a Septuagesima ad Sabbatum sanctum inclusive. 1 Dici insuper debet in festo S. Ioseph, in Oratoriis, ubi pia sodalitia Officium parvum persolvunt. 3 695.. Suffragium Sanctorum ad Vesperas et Laudes nunquam est omitten– dum; sed aliam addere Commemorationem non Iicet sine Indulto apostolico. 3 Neque Tempore paschali minui debet numerus Antiphonarum, neque tempore Passionis omitti Gloria Patri in Invitatorio et tertio Responsorio, aut triduo ante Pascha in fine Psalmorum, ubi privatim a singulis recitatur. 696. Si piures communiter persolvant Officium parvum, servent, mutatis mutandis, quae superius dicta sunt, ubi de Officio divino communiter extra chorum recitato. 4 Invitat'orium, Ps. Venite exsultemus et Versiculi ab uno tan– tum dicuntur, in choro quidem a primo Acolytho. 5 Antiphonae ante Psalmos inchoantur tantum, et quidem alternatim ab uno ex duobus partibus, in choro vero ab alterutro Acolytho; post Psalmos, ab omnibus simul integre repetun– tur. 6 Absolutiones, Bene'dictiones, Capitula et Orationes ab Hebdomadario, ve! ab eo qui munus eius implet, proferuntur. Lectiones a primo Acolytho reci– tantur. Responsoria tandem, intonata a primo Acolytho, omnes prosequuntur, eodem Acolytho Versum dicente; ve! ab utroque choro Responsoria eorumque Versus alternantur. 1 s .. R. C., n. 3572 ad l; n. 4392 ad 2. - 3 S. R. C., n. 3659, - 3 S, R. C., n. 3572 ad 3. - 4 NN. 677-682, - 5 Caerem. Cap., 1892, n. 235. - 6 Ibidem, loe. cit. -
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz