BCCCAP00000000000000000000799

140 Lib. II, Pars IV, Tít. VIII, Cap. II T ITULUS. OCTAVUS De Offl.cio parvo B. Mariae Virginis CAPUT I DE EIUS RATIONE 683. Quamvis Officium parvum B. M. V. de praecepto amplius non sit in choro dicendum, ex devotione tamen et de Constitutionum nostrarum [consilio 1 illius praxis apud nos laudabilis semper exsistit. 684. Officium parvum B. M. V. privatim dici ootest omnibus diebus. Publice tamen seu communiter ornitti debet triduÓ ante Pascha. In choro tandem rec1- tandum non est, ne ex devotione quidem. infra Octavas Paschatis et Pen– tecostes. 2 685. Quadruplex habetur modus recitandi Officium parvum B. M. V., prout scilicet dicitur: a) p~r annum, b) ir Adventu; e) post Nativitatem Domini. d) Tempore paschah. 686. Officium per annum dicitur a Matutino diei 3 februarii usque ad !Nonam Sabbati sancti inclusive, praeterquam in festo Annuntfationis, et a Vesperis in Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes usque ad Nonam Sabbati ante Dominicam I Adventus pariter inclusive. 687. Officium in Adventu dicitur a Vesperis Sabbati ante Dominicam I Adventus usque ad Nonam Vigiliae Nativitatis Domini inclusive, et in festo Annuntiationis B. M. V., in quo tamen Commemoratio de Sanctis fit ut in Offi– cio per annum. 688. Officium post Nativitatem Domini dicitur a Vesperis diei 24 decembris usque ad Completorium diei 2 februarii inclusive. 689. Officium Tempore paschali dicitur a Vesperis Sabbati sancti usque ad Nonam Sabbati Quatuor Temporum Pentecostes inclusive. CAPUT JI DE EIUS RITU 690. In prmc1p10 omnium Horarum semper dicitur Ave Maria tantum,. etiam anté Completorium.' minime vero ad Laudes, si immediate [Matutinum subsequantt.ir . ª Concludendae vero sunt Horae Officii parvi sicut Horae cano– nicae. Ideo in fine Completorii, dicitur Pater, Ave et Credo secreto, et Pater noster in fine ceterarum Horarum, nisi alia Hora subsequatur; tune enim suf- 1 N. 58. - 2 S. R. C., n. 2587 ad 8. - 3 Rubr. gen. Brev., tít. XXXII, n. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz