BCCCAP00000000000000000000799
De privata recita·tione Oflitcii 139 etsi in choro tantum est de praecepto, 1 genuflectitur ad Antiphonam finalem B. M. V., ubi ita fieri Rubricae iubent, et ad Preces feriales. Oratio vero Sacro– sanctae in privata etiam recitatione genibus flexis dicenda est, praeterquam ab iis qui ob certam infirmitatis ve! gravioris impedimenti causam nequeant genu– flectere. 2 680. Etiamsi solus quis Officium recitet, dicere debet Dominus vobiscum et sibimetipso respondere Et cum spiritu tuo. Qui Versus tamen non dicitur ab eo qui non est saltem in Ordine Diaconatus constitutus, nec a Diacono, prae– sente Sacerdote, nisi de huius licentia. Clericus non Diaconus, eius loco, dicere debet Domine, exaudi orationent meam, necnon respondere Et clamor meus ad te veniq.t. ª Item extra chorum, quando ab uno tantum recitatur Officium, ante singulas Lectiones Matutini atque ad Lectione.m brevem Primae et Comple– torii, dicitur Jube, Domine (loco Domne) benedicere, et subiungitúr congruens Benedictio. 4 Quando tandem aliquis solus recitat Officium, semel tantummodo <licit Confiteor ad Primam et Completorium, omissis illis verbis, tibi, Pater, ve! . vobis, Fraires, et te, Paier, ve! vos, Fraires, et similiter dicit Misereatur nosiri ... peccatis nosiris ... perducat nos. 5 681. Si duo ve! piures communiter divinum recitant Officium, unusquisque secreto dicere debet Pater, Ave, Credo, ut in choro, sive ante, sive infra, sive post Horas, excepta Oratione dominica infra Preces feriales Vesperarum et Laudum, quae ab unó clara voce pronuntiatur. Iube, Domne etc. dicitur ut in choro. Si duo tantum recitant Officium, Confiteor et Misereaiur dicitur semel tantum ac simul ab ambobus, uti supra in n. 680. Sin autem piures sint, alternatim ut in choro fit Confessio. 6 Alternatim recitari debent Psalmi, Cantica, Hymni, Invitatorium, Responsoria, Preces, Versiculi, et reliqua quae in choro solent alternari. Antiphonae dici possunt simul ab omnibus, ve! alter– natim cum Psalmis. 682. Quantum fieri potest, ad modum chori partes Officii distribuantur. ·Convenit ut unus gerat munus Hebdomadarii, Capitula dicens, Benedictiones, Orationes et cetera. Lectiones a singulis recitantur suo ordine. Antiphona fina– lis B. M. V. de praecepto non est addenda, nisi in fine Completorii, quamvis immediate sequatur Matutinum diei sequentis, et in fine Laudum, si tune ter– minatur Officium, secus in fine ultimae Horae. Advertendum denique est, ut simul recitantes se mutuo ac distincte audiant, caveantque ne quis unquam recitare prius incipiat, quam a.Itera pars integre absoluta fuerit. 1 S. R. C., n. 2682 ad 41. - 2 Rubr. Brev. Rom., In fine Ordlnarll. - 3 Rubr. gen. Brev., tít. XXX, n. 3. - 4 Rubr. Brev. Rom., in Ordín. ad Matutínum. - 5 Rubr. gen. Brev., tít. XV, n. 2. - 6 Rubr. Brev. Rom., in Ordinario ad Primam.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz