BCCCAP00000000000000000000799

134 Lib. II, Pars HI, Tit. ,VI, Cap. J TITULUS SEXTUS De Vesperis simpliciter cantatis CAPUT J NORMAE GENERALES 654. In Conventibus, ubi desit copia tum cleri, tum supellectilis ad pera– gendas Vesperas sollemnes eo modo, quo fuerunt superius descriptae, in festivitatibus tamen cum Ecclesiae, tum Ordinis, eaedem cani possunt notis gregorianis absque ulla .sollemnitate, cauto semper quod apte et decore fiant. 655. Ad Vesperas simpliciter cantandas, non licet Hebdomadario sacra paramenta, ne superpelliceum quidem induere, nec ad Altare, aliquam caere– moniam peracturo, unquam procedere, nec in chori loco consistere diverso ab illo, qui sibi ex consuetudine competit. 656. Dµo eligantur Cantores, qui munus suum debito modo adimplere pos– sint, et habitu tantum Religionis, absque superpelliceo, vestiti, in sedibus Aco– lythorum propriis sistant. 657. Ad Altare chorale quatuor accendantur cerei in festis secundae clas– sis, sex in festis primae classis, duo vero aliis diebus. 1 658. Chorales eadem ratione sese inclinent, genuflectant, convertantur ad Altare et ad invicem, quae in Vesperis non cantatis ordinarie servatur. Nisi Sstñum Sacrame.ntum sit expositum, ob cuius reverentiam semper erecti maneant, sedeant ínter Psalmorum cantum, surgentes vero in singulorum fine ad Y/. Gloria Patri. 659. Antiphonae, si ab universo Choro canantur, de more intonari possunt, nempe prima et Antiphona ad Magníficat ab Hebdomadario, reliquae a dignio– ribus alternatim in utroque latere chori exsistentibus, ut in n. 618 dictum fuit. Minime tamen a Cantoribus praeintonantur, nisi ubi iam consuetum sit fieri. Possunt etiam Ántiphonae ab alterutro Cantore intonari, pro latere Chori ad quod spectat inceptio subsequentis Psalmi, et a Choralibus vel ab ipsis Canto– ribus absolví. Similiter Hymnus intonatur sive ab Hebdomadario, sive a primo Cantore. Psalmi vero intonantur alternatim a Cantoribus. Intonantes Antiphonas, Hymnos et Psalmos vertunt vultus non ad Altare, sed ad invicem. l Ordin. Cap. Gen., 57.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz