BCCCAP00000000000000000000799

De Vesperis so!lemnibus 131 Art. II Sine Assistentibus 637. Ubi desit unus tantum ex Ministris qui pro Vesperis sollemnibus cele– brandis in praecedenti Articulo sunt assignati, omnia tamen fiunt !sicut ibídem descriptum est, praeterquam quod primus Assistens munera insuper Caere 7 moniarii impleat, quae cum propriis suis componi possunt. 638. Quoties vero Assistens ne unus quidem haberi potest, tune serventur ea quae in superiore Articulo sunt exposita, mutatis tamen iis quae sequuntur. 639, A sacristía ad Altare sic proceditur: praecedunt Ceroferarii, duo Can– tores, Réligiosi bini et bini, nisi in chorum iam sint ingressi; denique Celebrans, medius ínter Caeremoniarium et Thuriferarium, qui fimbrias pluvialis eius sustinent. Ei in presbyterium ingredienti aquam porrigit benedictam Caeremo– niarius, vel secus, Thuriferarius, ·qui, absente Caeremoniario, vices eius gerat, Celebranti assistens. Cum ad Altare pervenerint, genuflectunt omnes, et, praeter Acolythos et Thuriferarium, in infimo gradu genuflexi Orationem secreto dicunt praeparatoriam. Qua absoluta, Celebrans cum Caeremoniario et Cantoribus genuflectit atque ad scamnum pergit, ubi Caeremoniarius a dextris Celebrantis se sistit, stantibus duobus Cantoribus in medio presbyterii versus Altare. 640. Ad intonationem · Y/. Deus, io adiutorium, Caeremoniarius (ve! respec– tive Thuriferarius) C.elebranti dexteram pluvialis fimbriam elevat. Cantores vero ad Sicut erat ante Celebrantem accedunt, eique prior primam Antipho– nam praecinit. Quo facto, s,i Officium sit semiduplex, statim Celebrantem salu– tant et in medium chori, ve!, si nimia sit distantia, in medium presbyterii se conferunt, ubi primum Psalmum simul intonant, quem Chorus prosequitur. Si Officium sit duplex, exspectant, antequam a Celebrante discedant, donec hic Antiphonam intonaverit. Inchoato vero primo Psalmo, Cantores simul genuflectunt et ad loca sua, in choro, se conferunt, omnia facturi quae superius dicta sunt. Si duo Cantores praedicti haberi non possunt, pro intonatione Psal– morum suppleant Chorales. 641. Durante Psalmorum cantu, Celebrans in scamno solus sedet, Caeremo– niarius vero in nudo scabello, prope scainnum a dextris ipsius pasito, et Thuri– ferarius, medius ínter Ceroferarios, locum consuetum prope abacum occupat. 642. Dum repetitur ultima Antiphona, duo Cantores ad Celebrantem acce– dunt et, post dictum Capitulum, prior eorum Hymnum ipsi praeintonat. Quem . cum ipse iterum cecinerit, eum salutant et ad sedes suas se recipiunt. Post cantatum ab 1isdem Versiculum ante Altare, coram Celebrante denuo se sistunt, cui prior eorum Antiphonam ad Magnifica! suggerit: deinde in medio chori (ve! presbyterii, ut supra dictum fuit de primo Psalmo), Canticum Magnipcat intonant, et loca sua in choro, genuflexione facta, repetunt. 643. Tune Celebrans ad Altare accedit, comitante Caeremoniario, qui ei

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz