BCCCAP00000000000000000000799

De Vesperis sollemnibus 129 Pluvialistae ad Crucem Altaris· genuflexionem, lo.co inclinationis profundae, faciant. Post incensatiortem, Thuriferarius et Ceroferarii ante Altare se confe– runt, sicut in initio processionis, et simul cum Celebrante ac Assistentibus jgenu– flectunt. .Tune ordine et modo quo venerunt, ad Altare maius redeunt, ubi salutatis prius, si adsint, Choralibus, thurificatur ipsum Altare maius, quin incensum iterum in thuribulum a Celebrante ingeratur atque . benedicatur. 629. Cum C.elebrans ad sedem suam reversus fuerit, prior Assist 1 ens uha cttm altero ante eum accedit, et, accepto a Thurifei.;,ario thuribulo, Celebrantem incensat. 1 Hic, si fuerit in choro, antequam ádoleatur capitis nutu invitat Re– ligiosum immediate sequentem, qui statim post ipsum adolebitur, ad honorem thurificationis: quod faciunt etiam ceteri Religiosi singillatim incensandi. Dum thurificatur Celebrans, Thuriferarius stans a dextris Assistentis thuri– ficantis, fimbrias eius' pluvialis elevat, altero Assistente a sinistris exsistente, omnibusque simul Celebrantem ante et post reverentibus. 630. Deinde primus Assístens thuribulum reddit Thuriferario et cum secundo ad locum suum recedit, ubi, si pluviali sit indutus, statim a Thuriferario, ante et post eum reverente, duplict ductu adoletur. Idem Thuriferarius eodemque modo incensat alterum Assistentem pluviali paratum. Si Assistentes tamen superpel– liceo tantum sint induti, tune post Chorales, et quidem unico ductu duplic.i adolentur. Pastea, inclinatione Celebranti facta, debitisque reverentiis Altari et Choralibus, Thuriferarius accedit ad digniorem de choro, a quo incensatio incipi debeat, sive sit Superior maior, quem triplici ductu adolet, sive Supe– rior loci, cui bini debentur ductus duplices, sive primus ex Sacerdotibus prae– sentibus, quos singillatim unico ductu duplici ex utraque chori parte postea adolef, iuxta superius dicta in n. 286 · et sequentibus, versus primum tantum cuiusvis stallorum ordinis caput profunde inclinans. Si Clerici inferiores adsint, eos postmodum thurificat ut in nn. 1s9 et 294-295 descriptum est. Duo Canto– res singillatim adolentur, unico ductu duplici, ante vel post Clericos. Deinde Choralibus hinc inde salutatis, Thuriferarius ad presbyterium redit, si ibidem adsint Celebrans aliique Ministri, et, facta Altari debita reverentia, thurificat primo duos Assistentes superpelliceis indutos, dein Caeremoniarium et Cero– ferarios, unico ductu duplici, et in fine populum. 631. Completa incensatione, Thuriferarius, debitis cum reverentiis erga Al– tare, Celebrantem et Chorales (si a11te Altare sint), thuribulum cum navícula in sacristiam reportat, attendens ut, quando Chorus cantabit Gloria Patri, eodem loco subsistat, et versus Altare sese inclinet. Cantum vero Magníficat ita dime– tiri debent Chorales, ut cum thurificatione simul terminetur. 2 632. Cum. repetitur Antiphona, sedent omnes, et caput cooperiunt Cele– brans et Assistentes parati. Interim duo Ceroferarii ad Altare cum debitis reve– rentiis se conferunt, candelabra cum cereis accensis accipiunt, et, ut supra 1 Cfr. n. 280. - 2 Caerem. Eplsc., l. 2, c. 1, n. 16; c. 3, n. 13; cfr. n. 296. 9

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz