BCCCAP00000000000000000000799
128 Lib. II, Pars III, Tit. V, Cap; II, Art. l duobus Assistentibus, ei fimbriam pluvialis aliquantulum elevantibus, ascen– dit ad medium Altaris, quod osculatur, quin Assistentes denuo genuflectant. Mox Celebrans, secundo Assistente fimbriam dexteram pluvialis eius susti– nente, vertit se ad cornu Epistolae, ubi Thuriferarius, ad Altare ascendens per gradus laterales, tra.dit naviculam primo Assistenti, nisi comitem habeat Caeremoniarium qui eam tradat, et Celebranti apertum cum prtínis ardenti– bus offert thuribulum, iuxta superius .dicta in n. 212 et sequentibus. 626. Imposito ac benedicta incenso, 1 secundus Assistens, relinquens fim– briam pluvialis Celebrantis, ad eius sinistram se recipit. Prior autem, navícula thuriferario reddita (qui postea eam in locum congruentem deponet), ab eo thuribulum clausum accipit et cum osculis tradit Celebranti. 2 Hic debito ritu 3 Crucem et Altare adolet, duobus Assistentibus fimbrias pluvialis ei aliquan– tulum prope brachium sustollentibus; cum ipsis interea Canticum Magnificat, secundum laudabilem usum, recitans, quod, post Crucis incensationem incep– tum, terminat dicens Gloria Patri in medio Altaris antequam descendat. Thuri– ficatione peracta, Celebrans in latere Epistolae primo Assistenti thuribulum restituit, qui illud cum osculis receptum reddit Thuriferario. In medium Altaris redeuntes, Celebrans et Assistentes Cruci caput profunde inclinant, de Altari descendunt, et, in plano (ve!, iuxta consuétudinem, in ínfimo gradu) genuflec~ tentes, ad loca sua redeunt, _salutatis Choralibus qui ante Altare sint, prius a parte opposita sedi Celebrantis, dein ex altera parte. 627. Si Ssmum Sacramentum non in Altari chori, sed in alio asservatur, utrumque thurificari debet, nisi Episcopus loci celebret, et prius quidem Altare Ssmi Sacramenti. 4 Tune, dum cantatur Antiphona ad Magníficat, Thm:i– ferarius cum thuribulo et navicula, necnon Ceroferarii cum candelabris accensis pergunt ante Altare chori, ad ingressum presbyterii, ibique se sistunt. Intonato vero Magnificat, Celebrans medius inter Assistentes, ducente Caeremoniario, se conferí ante Altare chorale, et, simul cum Assistentibus pluvialibus indutis, Cruci ipsius profundam facit corporis inclinationem, dum ceteri Ministri, et ipsi Assistentes si superpelliceis tantummodo sint induti, genuflectunt. 628. Postea Choralibus hinc inde salutatis, si ante Altare adsint, Celebrans et Pluvialistae caput cooperiunt, omnesque ad Altare Ssmi Sacramenti ordine sequenti pergunt: primo Thuriferarius cum thuribulo, dein Ceroferarii cum can– delabris, tum Caeremoniarius, denique Celebrans medius ínter Assistentes, qui fimbrias pluvialis ipsius sustinent. Cum ad Altare Ssmi Sacramenti perve– nerint, Thuriferarius statim ad cornu Epistolae se confert; Ceroferarii vero hinc inde ad latera Altaris ante gradus; Assistentes, caput nudantes, si pluvialibus sint induti, ítem dirimuntur, et ubi advenerit Celebrans, qui similiter caput aperiet, omnes insimul genuflectunt. Impositio incensi et Altaris thurificatio eodem prorsus modo peragitur ac supra dictum fuit, nisi quod Celebrans et 1 Cfr. n. 215 et seq. - 2 Cfr. n. 221 et seq. - a Cfr. n. 257 et seq. - 4 S. R. C., n. 1322 ad l; n. 3110 ad 6; n. 3410 ad l et 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz