BCCCAP00000000000000000000798

406 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. l\!IN. CAPUCCINORU.M humanas litteras theoretice docendas. Haeo lacuna facile expli– catur, eo quod huiusmodi facultatem anteactis temporibus ratio studiorum non contemplabatur. Dominicüs a Reggio, socius acaderniae patriae civitatis, quae vulgo Stabile appellabatur, assumpto nomine Dominici Melli, parvum tractatum vnlgavit in quo per ordinem disserit de or– thographia vernacula in genere, de orthographia italica in spe– cie, de ortographia latina, de interpunctione, de accentibus, de quantitatibus quornndam verborum latinornm (1). Medio saec. XVIII Joannes Angelns (Serra) a Oaesena artem dicendi.egre– gie docuit, vestigia premens M. T. Oiceronis, cuius opera multis commentariis auxit et illustravit (2). Oirca idem ternpus J oannes Baptista a Mediolano duo opera ad stndium Jitteraturae italicae subsidiaria conscripsit (3), quibus auctor multas collegit phrases et sententias, ut tali copia ex optimis scriptoribus excerpta tirones adlecti illos imitari satagerent et expeditum acquirerent modnm proprios sensns exprimendi. Angelus Josephus a La Bátie, prov. Sabaudiae alumnus, tractatum de rhetorica sacra vulgavit, ut regulas et monita sa,cris oratoribus praeberet con– ciones apte componendi recteque pronuntiandi (4). 348. - Quod aliqni fratres, poetico ingenio praediti, amore insuper ac veneratione erga Seraphfoum Patrem Franciscum af– :flati et concitati, res illius praeclare gestas latinis versibus de– cantaverint, nemo mirabitnr. Ita Apollinaris a Sigmaringa (1584-1629), germanus frater protomartyris S. Fidelis, « musicus perfectus, poeta ingeniosis– simus, orator eximius, concionator celeberrimns », vitam S. Fran- (1) Il modo facilissimo di scrivere e di parlare correUo, distinto in sei capi, Bo– logna, 1699. Inspicere non potuimus opus. Dominici (Interiano) a Genua: Genova illustrata. Pcmegirico . .. con un discorso precedente . .. üitorno alla poesia, Genov11., 1644, sub nomine Joannis Antonii Interiani. Cf. BERNARDUS A BONONIA, Bibli.o– theca scriptorum, p. 75. (2) Cf. BERNARDUS A BONONIA, Bibliotheca scriptornm, p. 135. De opere litterario J"oannis Angeli fusiore calamo diceudum est in sequenti sectione, cum de eloquentia sacra erit sermo. (3) Rimario, o sia ?'accolta di rime sd,·ucciole, Milano, 1753; - Il nonnulla in traccia ed in discorso della civile, política e niorale onesta. Ossia ,·acoolta di fraBi ita– liane per comodo degli studiósi giovani poste sotlo vari capi. Milano, 1768. (4) Tra,:tatus de rhetorica sacra ad usum studentimn candidato1•u,n concionatorum Ord. Fr. Min. Oapuccinorwn prov. Sabaudiae accommodatus, Oamberi, 1760. In se– quenti .sectioue ph1ra huius geueris 8tudia proferentur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz