BCCCAP00000000000000000000798
DE ACTIONE SCIENTIFIC,L - PHILOLÓGIA 399 Nonnullae voces in dostanae persicis elementis exprimuntuq sin. gulis verbis latinis duae vel plures dictiones indostanae respon– dent. Cassianus a Macerata (i" 1791), spatio duodeviginti annoruni (1738-56) missionarius in India, ius.su S. Oongregationis de Prop. Fide primum lexicum lingU:ae indostanicae edidit (1), et quasdam litterarum formas seu matrices, quae in typographia eiusdem S.. Oongregationis deerant, cudendas proposuit et curavit. Voca– bulario praemittuntur rudimenta idiomatis inilostanici in duo– rlecim capita distributa. Missionarii capuccini, qui an. 1707 in regnum Tibetanum pervenerunt, arduum studium linguae vernaculae aggressi sunt, duce ac magistro Franci!'lco M. a Tours, qui indostanam linguam iam callebat. Illa lingua tibetana penitus in Europa ignorabatur. Dominicus a Fano, qui an. 1712 ·Romam reversus est ut subsi– dia et novos missionarios quaereret, illam notam fecit; anno autem 1716 in civitate Lhasa, quae est praefati regni tibetani ca– put, revertitur ibiqtie primum vocabularium latino-tibetanum composuit, quod fam anuo 1722 viri docti Parisienses possede– bant. Opus, quamvis defectibus et lacunis non sit expers, maxime circa artem recte scribendi, magnis extollitur landibus a viris in philologfa orientali peritis (2). Socius et comes ·Dominici a Fano fuit Franciscus Horatius a Pennabilli, qui accurat,issimam linguae tibetanae tam vulgaris quam litterariae cognitionem adeptus fuerat, omniumque primÚs libros classicos Tibeti in Eu– ropae linguas transtulit; insuper · non solum libros doctrinae christianae in idioma tibeticum· vertit ; sed quamplurima etiam diplomata sive a rege sive a monacho supremo (Lama) ad Snm– mum Pontificem missa in latinum sermonem ipse reddidit. Ante an. 1734 e,xaraverat Vocabularium « continens circiter trjginta quinque millia verborum tibetanorum una eum scriptura tibe– tana et trans1atjone in linguam italicam, et aliud vocabularium (1) Alphabotuni Brammhanioum sou indostanum univorsitatis Kasi, Romae, 1771. (2) Exernplu,r adservatnr PariAiis in bibl. Nationali, ms. 1'ibotains, n. 486, quod ita insoribitnr: Vocabulario thibetano soi·itto con cai•atteri propl'ii ed osplicato con let– tere latine et niodo di p1•om.inci111·le, estratto dal P. Domenico d(t Fano capuccino, flal dittionario ch'egli aveva fatto et poi·tato in E1wopa. Fertnr aliud exemplar adservari in hibl. Collegii ele Prop. Fido. Quaestionem de contributione .fratrurn ad linguas indianas optime pertractavit Joannés M. a Reifenberg, De iitiidiis linguae tibetanae, in AOC, 1933, t. XLIX, p. 15 sq., 43 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz