BCCCAP00000000000000000000761

64 BECTIO I: DE IN'fERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE maio an. 1884, et die 4 februarii insequentis anni promulgatur decretum unionis, quo<l regimen lmllae Inter graviores abro- gabat (1). ' Existebant tune in Hispania quatuordecim domus cum 227 .religiosis, 8 tertiariis laicis et 43 alumnis scholae seraphicae (2). 3. - Gallia et Belgium. 54. Tentamen Ordinem 1·estaurandi 'Ín comitatu Bitrgundiae an. 1817. 55. - Provincia Sabaudiae. - 56. Unica provincia Gallia1·um. 67. Divisio 'in tres p1·ovincia.s. - 68. Lau1·entius ab Aosta. - 69. Re– staumtio in Belgio et Hollandia. 54. - Iam fere quadraginta anni abierant, ex quo vita re– gularis iniquis legilms in Gallia exstincta fuerat, cum aliqua tentamina feliciter facta sunt ad Ordinem iterum instaurandum. Sciendum est enim quod die 29 octobris anni 1817 aliqui reli– giosi sodales veteris provinciae comitatus Burgundiae, ubi octo– ginta circiter superstites ex magna Galliarum perturbatione commorabantur, magistratibus civitatis Bisuntinae (Besan~on) mentem propositumque suum exposuerunt ut tria coenobia non– dum divendita sibi recipere liceret ad vitam religiosam instau– randam. Eodem tempore eademque de causa supplicationem ad regem Ludovicum XVIII et ad Summum Pontificem Pium VII mittunt. Illud vero tentamen ad felicem exitum perductum non est, probabiliter quia documenta .in archiepiscopatu Bisuntino latnerunt, quandoquidem interim novus praesul nominatus fnerat, qui Ordinibus religiosis minus benevolus fuisse videtur (3). 55. - Eodem anno 1817 decreto vicarii generalis Mariani ab Alatri Eugenius a Rumilly constituitur commissarius generalis Sabaitdiae, qui totis viribus insudavit ad vitam capuccinam re• (1) Cf. AOC, 1884-1885, t. I, p. 111-117; GUMERSINDO DE EBTELLA, Historia y e1npl'esas apostólicas, p • . 443 sq.; MELCHOR DE POBLADORA, op. oit., p. 238 sq. (2) Cf. AOC, 1884·1885, t. I, p. 222, (3) IRÉNÉE d' AULON, O.F.M.CA.P., Histoire des FdJres Mineiws Oapuoins de l'a11Cien116 provifloe de F1·anoe, t . I, Rome, 1905; JOA.NNJCS DAMA.BCENUS A. LA. JA.VIE, O.F.l\I.CAP., De primo tentamine ad vitani oap1,ooinam in Gallia restituendam post magnant revolutione1n, in AOC, 1934, t. L, p. 208-214 ; THÉOTIME DE 8AINT-JUBT, O.F.M.CAP,, Les Capucins de L11on de la fin de la révolution franpaise a nos jours, St. Étienne, 1942.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz