BCCCAP00000000000000000000761
62 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE xime intendebant S. Antonius M. Claret et Stephanus ab Adoain, incassum tamen uterque concertavit; eodem autem anuo 1852 Fidelis a Vera obtinuit instaurationem oommunitatis in oivi– tate gallica Bayonne sub directa et immediata auctoritate mini– stri generalis, sicque continuatio traditionis usque ad de:finitam restaurationem servatur (1). Oirca idem tempus, nimirum an. 1854, alii fratres hispani domum regularem erigebant in urbe Belén de la Antigua (Guatema,la) (2). Tandem Hyacinthus a Peñaoer– rada anno 1856 aliud tentamen aggressus est in Hispania domum erigendi, quod irritum pariter evasit (3). lnterim vero Pius IX constituerat ut domus Regularium, quae in Hispania essent instaurandae, subiacerent iurisdictioni episcoporum ad decennium (4); item die 10 decembris an. 1858 religiosi viri extra claustra degentes eisdem episcopis snbiiciuntur ad triennium, « quin tamen impediatur, quominus enunciati reli– giosi viri - declarabatur - libere confugere possint ad suos praesides seu superiores regulares, quando agitur de rebus con– scientiam respicientibus, quae ad votorum observantiam et ad obligationes e religiosa professione promanantes referuntur, (5). Mense maio an. 1859 ad supremum Ordinis culmen evehitur Nicolaus a S. J oanne in Marignano, qui illico abrogationem bullae Inter graviores postulat et ut nomiuetur commissarius ad tl'iennium in Urbe degens sub directa auctoritate ministri generalis, quippe quod iam ab an. 1849, quo Firminus ab Al– caraz episcopus creatus fuerat, illud munus vacabat. Verum quidem est die 27 aprilis an. 1860 commissarium fuisse nomina– tum J oachimum a Matrito; iste tamen suam autonomiam ser– vavit, destinato Romae vice-commissario Josepho a Llerena (6). Tempore regiminis Joachimi Matritensis (1860-1872) alia ten– tamina restaurationis :fiunt, quamvis non omnia eo anctore. Ete- (1) Cf. IRF.NÉE D'AULON, O.F.M. CAP., LeB Capucins ii Bayonne, in AOC, 1903, t. XIX, p. 365 sq.; ILDEF0NS0 DE ÚIAURRIZ, O.F.M.CAP., Cap1tohinoB il·nBtreB de la antigna provincia de Navarra Cantabria, t. II, p. 258-306, Pamplona, 1926; Gu~nCRSIND0 DE ESTELLA, O.F.M.CAP., HiBtoria y empresas apoBtólicas del Biervo de Dios P. Esteban de Adoain, p. 402, Pamplona, 1944-. (2) Vide infra, p. 74, (3) Cf. MELCHOR DE P0BLADURA, op. cit., p. 236 sq. (,1) Cf. breve Regnlariltnt personarn1n (12 apr. 1851), in BC, t. X, p. 242, 620. (5) Cf. ibid., p. 370. (6) Cf. ibib., p. 388; MELCH0R DE POBLADURA, op. cit., p. 231 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz